Werbőczy / István / Opus Tripartitum iuris Consuetudinarii (Wien 1517) :: Diplomatisch genaue Transkription Heino Speer 2020

Werbőczy / István / Opus Tripartitum iuris Consuetudinarii (Wien 1517) :: Diplomatisch genaue Transkription Heino Speer 2020

Tripartitum opus iuris conſuetudinarij
inclyti regni Hungarie: per magiſtrum
Stephanum de Werbewcz per=
ſonalis preſentie regie maieſta=
tis locum tenentem: acura=
tiſſime editum.

Magister Stephanus de Werbewcz: perſo=
nalis preſentie regie maieſtatis locum
tenens: lectoribus ſalutem.

CVM ſereniſsimus, idemque clementiſsimus / domi=
nus Wladiſlaus Hungariae / & Bohemiae / etc. Rex /
ſuperioribus annis / tum ſua ſponte permotus, tum
frequentibus uniuſcuiusque ordinis ſubditorum ſuorum
precibus exoratus / eas leges, eaſque conſuetudines / quibus a longa
iam temporum ſerie / res iudiciaria / hoc in regno / tot inter bellorum, ac
ſeditionum aeſtus / utcunque firmiſsime ſtetit / ad iuris ſcripti normam,
ac rationem / reuocare decreuiſſet. Caeteros inter / qui maiestati ſuae,
& fide, & obseruantia erant addicti / me ultro deligendum duxit / qui
id muneris explerem, ut tot diſiecta, ac diuulſa municipalium huius
regni Hungariae conſuetudinum, & constitutionum membra / in unum
uelut corpus coacta, & ſcripturae adminiculo illuſtrata / in omnem
poſteritatem propagarentur. Hanc uero ipſe prouinciam / licet meae
imbecilitatis conſcius / non tam uirium fidutia / quam obſequendi neceſ=
ſitate ſuſcepi & quoad ſuppetebat facultas / pro ingenioli tenui=
tate / longis, diuturniſque laboribus ad calcem usque perduxi. Cum in=
terim regio iussu reliqui quoque Prothonotarii / mihi per id tempo=
ris collegae iudiciarii / insuper iurati aſſeſſores / ſedis iudiciariae re=
giae / & plerique alii / tam in diuino / quam humano iure diu / multumque uer=
sati / ad haec omnia diſcutienda, recenſenda, & ad amuſsim trutinanda
fuerant adhibiti: quibus ex ſententia peractis in publico demum, ac
generali dieta, & conventu dominorum praelatorum, ac baronum, nobili=
umque, & procerum regni huius universorum / anno ſalutis humanae
quarto / & decimo ſupra milleſimum quingentesimum / rusticana ſedi=
tione / quae paulo ante irrepſerat exciſa, & ſublata / ad diem diuo
Lucae Euangelistae dicatam / celebrato / idem princeps omnium cum flagi=
tatione, ac plauſu / hoc domeſtici iuris compendium, ſuo ductu, atque
auſpiciis lucubratum, conceptis uerbis, ac uiua uoce comprobauit. Et
regio imperio, regiaeque authoritatis plenitudine roboratum / irreuo=
cabili ſanctione firmauit. Pollicitus inſuper id ipſum opus, mem=
branis conſcriptum, ſeſe regionatim / per uniuerſam Hungariam /
muneris loco, tranſmiſſurum. Sed cum prolixioris eſſet negotii /
tam ingentem legum aceruum / in quinquaginta, & amplius exempla=
ria tranſfundi. Tot enim & plures ſunt diſtrictus, ac regiones (eas
noſtri comitatus appellant) quas huius muneris ſeorſum, ac ſe=
paratim / particeps eſſe opportuit. Rex interim ipſe / ad conuentus
Poſonii, Wiennaeque indictos / rebus regnorum ſuorum exigentibus
conceſsit. Vbi publicis, priuatiſque / cum excellentiſsimis principi=
bus Maximiliano Romanorum electo Caeſare ſemper Auguſto:
ac Sigiſmundo Poloniae rege fratre ſuo germano / negotiis per=
tractandis toto uere, ac maiore aeſtatis parte tranſacta / ad regnum
tandem regreſſus / in ea licet ſtabili, fixaque haereret ſententia / ut ipſa
municipalia regni ſui iura, primo quoque tempore / in lucem aederentur.
Aliis tamen ſuper aliis ingruentibus rebus / inter ejuſcemodi mo=
ras diuino nutu fatali uitae perfunctus ſpacio / ad cœleſtem patriam
commigrauit. Sed ne hoc opus / tanto ſtudio, tantiſque uigiliis ela=
boratum, ac firmiſsimo regiae poteſtatis robore (dempta dumtaxat
ſigilli appenſione) munitum, & confirmatum / in obſcuro deliteſceret,
& paulatim obliterata rerum memoria / in nihilum redigeretur / quo
nihil huic quidem regno deterius, nihilque pernitioſius / in cauſis prae=
ſertim diſcernendis, iuſtitiaque miniſtranda fieri, aut excogitari poſ=
ſet / has eaſdem conſuetudines, & leges municipales / nullo peni=
tus ſenſu, ordineque immutato / ſub ea qua prius formula, atque con=
textu aeditae fuerant / in publicum aedendas. Vtque id lacius, pluribuſque
pateret / Calcographorum induſtria excudendas curaui. Opto autem ut
quiſquis has meas lucubrationes / in manus ſumpſerit / aequus sit
in me iudex / bonique consulat. Nam licet quantum mediocritate ualui
ſummum in his quaerendis, atque explicandis / ſtudium adhibuerim / quia
tamen doctrina me quam exigua, sermoneque haud satis perpolito eſſe
profiteor / tantum abeſt / ut ſi quid in meis ſcriptis uel erratum quiſpiam
emendauerit, uel praetermiſſum adiecerit / ut aut ſuccenſeam / aut
indigner / ut eo etiam nomine / sim illi (quiſquis tandem is fuerit)
cumulatiſsimas gratias habiturus. Quoniam errare saepius, ac fal=
li proprium est hominis: & minus mirum eſt / memoriam aliqua=
rum rerum excidere / quam omnium conſtare. Valete.
WLadiſlaus dei gratia Hungarie: Bo=
hemiae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Gal=
liciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque rex: ac
Sleſiae, & Lucemburgenſis dux: necnon Morauiae,
& Luſatiae marchio, ad perpetuam rei memoriam / cum ſupremus omnium
rerum opifex ab ipſo primordio / rationalis creaturae conditae, ac pro=
creatae / eam in genere humano uarietatem, atque id diſcrimen eſſe uo=
luerit / ut pars hominum subeſſe, pars praeeſſe, alii imperare, alii
parere deberent. Alios quidem reges, & principes / qui caeteris aequo
iure imperarent. Alios subditos / qui illorum juſſa, & imperia capeſ=
cerent / eſſe ſtatuit, atque in hunc duplicem ordinem / totum genus huma=
num ſapientiſsime eſt partitus. Reges porro ipſos / duabus po=
tiſsimum artibus inſtructos, atque ornatos eſſe uoluit, legibus / & ar=
mis: ut armis quidem hoſtes propulſati / procul a finibus arcerentur.
Leges autem / regnicolas, ciueſque / domi in officio continerent: & ſum=
mos cum infimis, ac mediocribus, opulentos, ac potentiores / cum
egentioribus, infimioribuſque / aequo iure uiuere cogerent. Hae ete=
nim duae res / tantopere ſunt unicuique principi neceſſariae / ut his
ſublatis / nihil firmum / nihil ſtabile, nihil inter homines concors, &
pacatum eſſe queat: adeo uero ſibi inuicem cohaerentes, ſimulque fir=
miſsimis uinculis, & indiſſolubilibus chatenis connexae, ut ſepa=
rari, ac diſiungi nequaquam poſsint. Quis enim ignorat, neque arma
tunc foris quicquam prodeſſe / cum domi plus improbi / atque iniuſti / quam
boni ciues ualeant: & fruſtra iudicia, ac leges implorari / cum aures
regnicolarum, ciuiumque terror hoſtilis circumſonat. Nos itaque qui nutu /
ac prouidentia diuina / ad hoc ſublime ſolium euecti, & tot terris, tot
populis, tot denique potentiſsimis, ac ferociſsimis nationibus, atque
imperiis ſumus praepoſiti / ſemper ab initio principatus noſtri / omnes
noſtras curas, cogitationes, labores, conatus, omnia ſtudia, & conſilia
noſtra eo direximus: & contulimus / ut his duabus artibus ſub=
ditos noſtros / in pace, & tranquillitate contineremus. Nam & ar=
mis (quoad per nos fieri potuit) tutos eos ab hoſte praeſtitimus: &
in iuſticia adminiſtranda nihil a nohis praetermiſſum eſt / quod a iu=
ſto / & diligentiſsimo principe / praeſtari debuerit. Et poſtquam / huius
inclyti regni Hungariae ſceptrum, atque imperium, benignitate dei
adepti ſumus, & ſacro eius diademate redimiti. Poſt belli ſtudia,
poſtque regnum ipſum / tam metu hoſtili / quam ſeditionibus domeſticis
liberatum / prima nobis, ac praecipua cura fuit / ad regnum ipſum, & ſub=
ditos noſtros, pace etiam domeſtica, & legibus firmius, & ſtabilius
reddendum. Itaque & eo ipſo tempore, & poſtea non ſemel uarias con=
ſtitutiones: & ſtatuta / partim ſponte noſtra propria: partim praecibus:
& ſupplicatione fidelium noſtrorum / dominorum praelatorum: & baronum,
caeterorumque procerum, & nobilium edidimus, ſaluti, ac quieti, liberta=
tique ipſius regni noſtri / hoc pacto acuratiſsime conſulentes: licet
& antea non defuerint quaedam iura regni: quae quia nulla ſcriptura
continebantur / conſuetudines potius appellari poterant. Verum quia /
& ex huiuſmodi conſtitutionum a nobis aeditarum, & illorum regni iu=
rium diuerſa interpretatione magna plerumque oriebantur incom=
moda / aliis alio / prout cuique libitum erat, ſenſum & interpretationem
earum trahentibus. Et quibuſdam in iudicando, uel iudicio poſtu=
lando / regni conſuetudinem / aliis conſtitutionum formulam ſe=
quentibus, atque allegantibus: ita ut non inter eos ſolum, quorum
cauſa ageretur, ſed inter ipſos etiam iudices, ac iurium regni con=
ſultiſsimos, & peritiſsimos, magna interdum / ſuper huiuſmodi
legum, conſuetudinum, & conſtitutionum interpretatione / con=
tentio oriretur: ut quandoque hi, qui plus uiribus, & potentia / quam
legibus, & iuſticia fiderent / tribunal iudicum magno aſſeclarum
agmine aggreſsi / quod ratione, & legibus nequirent / clamore, &
multitudine obtinere contenderent: & qui iure inferiores eſſent /
ſuperiores tamen eſſe / & uincere non iure / ſed tumultu / ac multi=
tudine niterentur. Neque uero iudicum, & magiſtrorum Protho=
notariorum / iura regni allegantium authoritas / apud illos uale=
bat. Cum enim iura ipſa / nulla ſcripturae firmitate fulcirentur, quic=
quid legum, uel conſuetudinum / in medium proferebatur, id illi,
uel in contrariam ſententiam trahentes, uel aliter ab aliis iudici=
bus, & in aliis iudiciis tractum, atque intellectum aſſerentes / omnes
iudicandi rationes / turpiſsime confundebant: ita frequenter con=
tingebat, ut in qua cauſa quiſpiam antea uictoria potitus eſſet / in
eadem uel ſimili, alter ſuccumberet, & ſuperaretur. Cum autem
his / & eius generis erroribus plena, ac referta eſſent omnia, & ex
huiuſmodi conſtitutionum, & regni conſuetudinum / tam uaria,
ac multiplici interpretatione, tam lata calumniatoribus uia pateret,
animique tam iudicantium / quam eorum de quorum cauſis agerent /
in tantis tenebris uerſarentur: nos / quibus nihil prius, antiquiuſque
eſt / quam ſubitos noſtros / in omni pace, & tranquilitate conſerua=
re / excitati etiam praecibus, & continuis querelis / praedictorum fide=
lium noſtrorum / fideli noſtro egregio magiſtro Stephano de Wer
bewcz / iudicis curiae noſtrae Prothonotario / curam omnium ipſius
regni noſtri iurium, legum, & conſuetudinum, conſtitutionumque
receptarum, atque approbatarum: earum uidelicet / quae in ipſo regno
noſtro, & praeſertim in aula noſtra regia iudicandis, & deciden=
dis cauſis, ac ſententiis ferendis / ſequi, ac obſeruari conſueuiſſent /
in unum colligendi, atque in titulos (ut fit) & capita diſtinguendi /
ut ea poſtea nobis oblata, ac per caeteros magiſtros Prothonota=
rios, & sedis noſtrae iudiciariae iuratos coaſſeſſores reuiſa, diſcuſ=
ſa, ac diligenter trutinata, in unim uolumen redigerentur. Vt iam
gens etiam noſtra Hungarica / ſicut aliae omnes fere nationes, &
prouinciae / bene, & ſapienter inſtitutae / in iudiciis decernendis, &
iuſticiae adminiſtratione non ſola conſuetudine / quae plerumque
mutari, & labilis eſſe ſolet / ſed iure ſcripto, & fidiſsimis literarum
monumentis illuſtrato niteretur. Demum nobis in praeſenti con=
uentu: & congregatione generali eorundem uniuerſorum praelato=
rum, & baronum, & regni huius nobilium / quam eiſdem certis,
& arduis de causis / ad feſtum beati Lucae Euangelistae proxime
praeteritum indixeramus / conſtitutis / iidem praelati, & barones, ac
nobiles uniuerſi noſtrum accedentes in conſpectum / quendam
libellum gentilia, municipaliaque iura: ac leges, & conſuetudines
eorum uetuſtas, & receptas continentem / noſtro iuſſu a praefato
magistro Stephano collectum, & conscriptum nobis obtulerunt /
ſupplicantes / ut / quia ipſi eum libellum in cunctis ſuis clauſulis,
articulis, & capitulis / per uenerabilem Paulum de Warda / prae=
positum ſancti Sigiſmundi prouentuum nostrorum regalium admi=
nistratorem, ac magnificum Benedictum de Batthyan / huius caſtri
noſtri Budenſis caſtellanum / necnon egregios magiſtros / Ioannem
de Ellyewelgh Palatinalem, ac Albertum de Bellyen: & Paulum de
Bolyar / perſonalis praeſentiae noſtrae Prothonotarios. Item Stephanum
Keſſerew de Gybarth / regni huius noſtri Hungariae Vicepalatinum /
Georgium de Mekche ſecretarium noſtrum: Michaelem de Zob,
ac Paulum de Dombo iurato / aſſeſſores / dictae ſedis noſtrae iudici=
ariae / & Stephanum Henczelffy de Pettrowcz / directorem cauſarum no=
ſtrarum regalium / perlegi, reuideri, diſcuti, & examinari faciendo / ſuper
eorum legibus, & approbatis conſuetudinibus / recto ordine, & de=
bito modo conſcriptum eſſe agnouiſſent: propterea ipſum libellum
& omnia in eo contenta quoad omnes clauſulas, ſenſus, capita, & articu=
los in formam noſtri priuilegii redigi faciendo / admittere, & appro=
bare, eiſdemque, & eorum haeredibus / ac poſteritatibus / pro perpetuis
legibus, & conſuetudinibus ualiturum authoritate noſstra regia, &de
regiae nostrae poteſtatis plenitudine roborare, & confirmare dignare=
mur. Cuius quidem libelli tenor ſequitur in haec uerba.

Sereniſſimo principi etc. domino: domino Wladislao
dei gratia regi Hungariae, & Bohemiae, etc. domino ſuo
clementiſsimo. Magiſter Stephanus de Werbewcz /
iudicis curiae ſerenitatis ueſtrae Prothonotarius /
ſeruitiorum ſuorum humilimam commendationem.

Qvanquam domeſtica, ac gentilia regni huius inclyti Hun=
gariae iura / certam in ſeriem, formulamque: & ordinem redi=
gere: ac littterarum monumentis illuſtrare / arduum, &
perdifficile, ac humano prope modum ingenio ma=
ius eſſe uideatur. Quippe / cum apud noſtrates / eo in genere nihil
hactenus extiterit, aut origine diuturnum, aut ſanctione ſtabile, aut
perenni uſu, ac obſeruantia roboratum / ſed ex cujuſque fere princi=
pis, ac regis nutu, & arbitrio / nouae conſtitutiones: nouaque edicta /
per ſingulos nedum aetates: ſed pauciſsimorum quoque annorum ſpatia
emanauerint. Quae cum inter ſeſe / plerumque diſsideant: & aduerſis quaſi
frontibus obluctentur / in unum uelut corpus conuenire, & coaleſce=
re haud facile poſſunt. Ad hoc accedit / quod ea omnia / quae uel forenſi=
bus in cauſis emergunt, uel ad iudiciorum rationem accommodantur, me=
moriae tenere ſupra hominis captum, facultatemque uidetur exiſtere.
Quae cum ita ſe habeant / tamen maieſtatis ueſtrae iuſsionibus / qui=
bus non uſque quaque parere piaculum ſemper duxi / morem gerere cu=
piens ſarcinam meis humeris longe imparem ſubire non formidaui:
qui propriae licet imbecillitatis conſcius. Tantum enim abeſt / ut mihi
quippiam majoris induſtriae:aut eruditionis attribuam / ut meos etiam
inter aequales, ac eiuſdem profeſsionis ſtudioſos / me in poſtremis
haerere non inficiar. Veſtrae tamen maieſtatis / ſecundiſsimo ductu,
ueſtriſque faelicibus auſpiciis / rem his regionibus ad hunc uſque diem
inauditam: & per tot ſaeculorum lapſus magno dedecore / ſed maiori
iactura neglectam / aggrediar, ſtatuta ſcilicet, & decreta, ac leges, &
conſuetudines regni hactenus diuulſa, mutila, confuſa: & male co=
haerentia / in unum connectere, ac conglutinare, in ſcriptiſque redacta ue=
ſtrae maieſtati ad communem uſum prouulganda, ſumma cum obſequendi
propenſitate offerre. Nec ulla eſt res, quam uel ueſtra maieſtas / mihi ma=
iori cum ſua laude demandare, uel ego alacriori animo ſuſcipere
quiuiſſem. Quid enim regio ſplendore dignius / ſuorum ſubditorum
quieti, ac tranquilitati accommodacius preſtare potuiſſet / quam poſt bella,
& armorum ſtrepitus / quibus hoſtilis metus procul depellitur / pacis
curam gerere? quae niſi iuris moderatione contineatur / ſtabilis, firmaque
eſſe non ualet. Perſpicuum eſt autem / plus multo obeſſe inteſtinas di=
ſcordias / quam externa bella, ac plures, potentioreſque reſpublicas eſſe
ueneno domeſtico / quam hoſtilibus armis ſubuerſas. Opere precium autem
duxi pro maieſtatis ueſtrae uoto / uniuerſas regni conſuetudines,
ac leges, & decreta, dilucido, aperto, ac unicuique facile expoſito
ſtilo perſcribere, & in capita, titulos, ac articulos redigere, ut de=
inceps prima legum noſtri regni rudimenta / non ab antiquis illis fa=
bulis / quibus hactenus / omne fere tempus aliis, atque aliis aedendis
iuribus inaniter contriuimus / ſed ab ipſo litterarum aditu, ac ſacrario,
ab ipſoque ciuilis diſciplinae fonte depromantur, in animiſque cuiuſque
altius inſideant, tenaciuſque radicentur. Quae quidem res (mea ut
fertur ſententia) eo gratior toti eſt futura proſteritati / quo ataui,
progenitoreſque noſtri / ab eius modi inſtitutionibus uidentur alie=
niores fuiſſe. Gens enim noſtra / a prima ipſa naſcentis imperii
origine / rebus dumtaxat bellicis intenta / caeteris diſciplinis minus
uidetur incubuiſſe. Hungari namque a Scythicis populis progreſ=
ſi, uel propagati / relicto patrio regno / in ſuperiori / quae citra / ul=
traque Danubium diffunditur / Pannonia / conſederunt: ac duce Atilla
fines imperii / longe, lateque propagantes / Germaniae, Italiae, ac
Hiſpaniarum limites / uictricibus armis penetrarunt. Diuo tan=
dem rege Stephano authore / uelut iubare quodam coelitus demiſſo
ſuperſtitione, ac gentilitate / penitus eliminata / fidei Catholicae dog=
ma ſuſcepere. Nec gens aliqua poſtmodum, aut natio (abſit inuidia
uerbo) pro reipublicae Chriſtianae tutela / & propagatione / acrius,
aut conſtantius ipſis Hungaris excubuit. Qui cum omni Machome=
ticae foeditatis barbariae / in uariis, ancipitibuſque preliis diu, ac mul=
tum, cum ingenti ſua laude uerſati / & (ut uetuſtiora praeteream)
annos circiter centum ſupra quadraginta nunc oppugnantes, nunc
repugnantes / cum immanibus Thurcis / cruentiſsima bella geſ=
ſere. Et per eorum ſanguinem, caedes, ac uulnera / reliquam Chriſtianita=
tem (ne hoſtilis rabies / uelut fractis obicibus remotius ſeſe effun=
deret) tutam, incolumemque reddiderunt: ea fortitudine, roboreque natu=
rae / ut plerumque in armis uitam degerent. Nullis queſtuariis, aut uul
garibus artibus dediti / ſola militia nobilitatem definierunt. Quo fa=
ctum eſt, ut ad leges ipſas, uel exactiori cura / ſanctiendas, uel ma
turiori examine promulgandas / nec ocium, nec tempus ſatis ido=
neum ſuperfuerit. Sed iam maieſtatis ueſtrae ſingulari cura, ac pro=
uidentia propediem fore uideo / ut ne in hac quoque laude, caeteris na=
tionibus inferiores eſſe uideamur. Tu inquam optime ac Chriſtianiſ=
ſime rex, ut ſolii ſublimitate caeteris omnibus praeſtas / ita incredibili,
ac prope coeleſti uirtute abundas / quae religionis obſeruantia, ac
dei ueri cultu / maxime illuſtratur. Ideo nullae non modo actiones:
ſed ne cogitatus quidem tui coeleſti numine uacant. Et id ratione qui=
dem optima. Iuſti enim ſumus / ſi pietatem qua religioſe deum coli=
mus, praeſentem ſemper / coramque habuerimus. Humana enim iu=
ſtitia / niſi a diuina manet (quae pietas eſt) eam eſſe iniuſtitiam ſum=
mam reor. Me etenim Cipriani glorioſiſſimi martiris ſententia
delectat. Iuſtitia regis (inquit) pax eſt populorum: tutamen patriae:
munimentum plebis: protectio gentis: cura languorum: gaudium ho=
minum: temperies aeris: ſerenitas maris: terrae fecunditas: ſolatium
pauperum: haereditas filiorum: & ſibimet ipſis ſpes futurae beatitudi=
nis. Ipſa autem iuſtitia / non tam natura, quam diſciplina acquiritur: & ea
quidem diſciplina / quam nobis legum, ac iuris ſcientia ſubminiſtrat. Quam
ait Euripides / Heſpero, ac Lucifero magis eſſe mirabilem. Haec
inquam una uirtus ſola eſt / domina omnium, & regina uirtutum: fundamentum
perpetuae commendationis: & famae. Ideo Agiſileaus / cum de fortitu=
dine, iuſticiaque rogaretur, utra eſſet melior / nihil (ait) fortitudine
indigeremus / ſi iuſti omnes eſſemus. Rerum enim humanarum omnium
ea natura eſt / ut conſtantiam nullam diucius ſeruent, ſed fluctuent ſem=
per, ac nutent. Fortuna quippe ipſa quam leuis, quam inconſtans, quam fallax
ſit / Aſſiriorum: Medorum: Perſarum: Macedonum: Romanorumque docent
imperia. Sola ipſa iuſticia eſt, quae ſibi ipſi conſtat, quae nulli muta=
tioni ſubjicitur, ſed eadem eſt ſemper, & incredibilem ſecum affert firmitatem.
Quam ob rem / maieſtati ueſtrae communi omniumm ueſtrorum ſubditorum
nomine / ingentes, atque inmortales gratias, & ago / & habeo / quod eo
legum, ac conſtitutionum / robore huius inclyti ueſtri regni mu=
nimenta ſtabilire uolueritis, quae nulla unquam ſit, necque fortunae malig=
nitas, nec hominum iniuria concuſſura. Quis enim ignorat / ad ſalutem
uitamque hominum, & quietam, & beatam inuentas eſſe leges? ſine quibus,
nec domus ulla, nec ciuitas, nec gens, nec hominum uniuerſorum ge=
nus / stare, nec rerum natura omnis, nec ipſe mundus poteſt. Quarum
quidem quis nam primus fuerit inuentor / non ſatis conſtat. Hebraei
ſane hunc Moſen fuiſſe uolent. Athenienſes Cecropem, ac Solo=
nem. Argiui Phoroneum. Cretenſes Minoa, ac Rhadamanthum. La=
cedaemonii Licurgum. Aegyptii Triſmegiſtum. Perſae uero Zoroa=
ſtem. Sed quiſquis tandem ille fuerit / tale humano generi attulit mu=
nus / quo maius, ac ſalubrius / uix a coeleſti numine optare fas eſt.
Sunt enim leges / totius humanae uitae duces, ac moderatores. To=
tae ſint in aequitate, in prudentia / in profundiſsima denique ſapientia
conſtitutae: totae ad genus humanum regendum, gubernandum, defen=
dendum excogitatae: totae ad uitam bene, beateque peragendam adinuen=
tae. Iccirco nullum imperium: nulla reſpublica / ſine legibus poteſt eſſe
diuturna. Arma enim imperia parant, leges parta conſeruant. Sunt
enim leges muri, ac fundamenta ciuitatis. In his ſalus bonorum: in
his pacis conſilia continentur. Quod ſtamus, quod incedimus, quod
dormimus, quod denique ſecure uitam agimus / id totum eſt iuris,
ac legum defenſioni tribuendum. Quibus ſublatis / bonis uiris aut
nullus eſſet locus in ciuitate / aut turpiſsimis ſemper afficerentur
iniuriis. Remota namque iuſticia / teſte beato Auguſtino / quid ſunt
regna / niſi magna latrocinia? Leges ſunt quae nos a periculis, ig=
nominiaque tuentur: quae ſicarios arcent: & craſſatores: ac inſidiarum pe=
ricula longe, lateque repellunt. Quae denique in ſummo nos ocio:
atque in ſumma tranquilitate cuſtodiunt. Iccirco nihil hac quidem
tempeſtate fieri potuit ineffabili praeconio dignus: aut ad perennem
gloriam conſequendam efficatius. Sed nec ueſtris florentiſsimis regnis
indiſſolubili concordiae nexu ſtabiliendis aptius / quam quod ueſtrae ma=
ieſtatis ductu & authoritate leges, ac huius regni ſanctiones / den
ſiſsimis tenebris, & caligine prius obrutae / ſcriptionis nitore illuſtra
tae / tanta cum ueſtra dignitate prouulgentur. Quam quidem prouinciam / ubi pri
mum mihi demandare ueſtra maieſtas dignata eſt / licet, ut ingenue
fatear, omne ſtudium, omnem induſtriam, ac ſolertiam eo contulerim / ut pro
uirili ueſtrae maieſtati quam pleniſsime obtemperarem. SCIO tamen non de=
futuros / qui inuidiae facibus excitati / huic tanto, tamque omnibus profuturo
labori detrahere non deſiſtant. Haec eſt enim furentis inuidiae con=
ſuetudo / ut in ea ſemper / quae praeſtantiora, ac cumulatiori laude ſunt
digna / liuentes, ac rabidiſsimos morſus exacuat. Sed plane confido
maieſtatem ueſtram me facile ab teterrimis illius monſtri faucibus erep=
turam, & ipſe quoquc ueſtro uelut clipeo munitus / quaecunque calumnia=
tores uibraturi ſunt iacula / intrepide: uel retundam, uel ſuſtinebo.
Satis autem, ſuperque praemii pro hac nauata opera / mec arbitrabor conſequu=
tum / ſi & patriae cujus inſita optimi cujuſque animo ingens eſt charitas /
hac in parte uidebor conſuluiſſe / & maieſtati ueſtrae / cui me perpetuo de
didi / ac deuoui, pro uiribus obtemperaſſe: quam etiam / atque etiam oro / & obſe=
cro / ut has meas uigilias ueſtro ſacratiſsimo nomini dedicatas / ite
rum / atque iterum perlegere, diſcutere, ac recenſere non grauetur. Et cum ea
ſit operum humanorum conditio / ut nihil fiat adeo politum, adeoue abſo=
lutum / ut non in melius reformari poſsit / pro exactiſsimo ueſtro iudi=
cii acumine / quae uel reſecanda, uel inmutanda, uel addenda duxe=
ritis / ea ita caſtigatiſſima ueſtrae cenſurae linea corrigatis & emende=
tis / ut aemulis, ac maliuolis / nullus detrahendi locus relinquatur.
Nemo autem id ſibi perſuadeat / me tantum mihi authoritatis uendicaſſe / ut
nouas aliquas leges afferre, ac ſupperaddere fuerim auſus, ſed ea
duntaxat, quae a maioribus meis accepi, quaeque obſeruari / in pertractan=
dis iudiciis, cauſiſque diſcutiendis / uidi, audiui, didici, in unum quaſi uo=
lumen contuli, ac digeſsi, conſilio tamen cum caeteris meis collegis, & pa=
trii iuris, ac conſuetudinum non ignaris prius communicato. Quod opus
nunc maieſtati ueſtrae offero, & dedico: eamque ſuplex deprecor dig
netur has meas lucubrationes / hilari fronte excipere, & eis ſi digne
uidebuntur ſuam ſacro ſanctam authoritatem impartiri, omnibuſque ſuae dicioni
parentibus obſeruandas / proponere. Mentis autem potius effectum, quam rei /
quae offertur / exiguitatem maieſtas ueſtra metiatur. Haec enim quantulacunque
oblatio ex obedientiae, ſinceritatiſque officina emanauit. In poſterum
uero quantum uiribus conſequi potero / omni ſtudio, cura, induſtria /
conabor / ut mea obſequia / maieſtati ueſtrae uſui eſſe re ipſa compro=
bentur. Voluntas certe / fideſque nunquam aberit. Valeat ueſtra maieſtas
rex excellentiſſime / diu multumque felix.

[PROLOGVS.]

LEges itaque et conſuetudines approba=
tas inclyti regni Hungariae deſcripturus / quaedam no=
tabilia / praeſentem materiam concernentia / compendioſe prae=
mittere inſtitui. Primo quidem de iuſtitia. Secundo uero
de iure, & diuiſione iuris. Tertio autem de lege, & ſpeciebus legis.
Quarto quidem de conſuetudine, & conditionibus eius. Quinto nempe, &
ultimo de conditionibus boni iudicis: & aliis rebus ad iudicium iuſtum
ſpectantibus; appoſita quaeſtione, utrum iudex ſecundum allegata, & probata,
uel ſecundum conſcientiam ut ipſe nouit iudicare teneatur? Quibus breuiter
praehabitis / dei glorioſi adiutorio propoſitum aggrediar, atque munici=
pales leges, & approbatas conſuetudines ipſius regni Hungariae /
quibus communiter in iudiciis utimur (prout memoria, & ingenioli capacitate comprehendere potero) ſeriatim abſoluam.

[Pr.1] De iuſticia quid ſit diffinitiue: et de
eius diuiſione.

[Pr.1.pr] IVſticia igitur eſt conſtans, & perpetua uoluntas / ius
ſuum unicuique tribuens, & hoc non quantum ad actum
ſemper, ſed quantum ad affectum. Iuſticia enim eſt
animi diſpoſitio, & mentis affectus / qua quis dicitur iuſtus / dum
uidelicet quis ſine perſonarum acceptione, & diſtinctione uelit
cuilibet quantum in ſe eſt ius ſuum tribuere. [Pr.1.1] Item iuſticia / eſt ha=
bitus bonus tribuens cuique ſuam dignitatem / deo religionem, pa=
rentibus obedientiam, maioribus reuerentiam, paribus concor=
diam, minoribus diſciplinam, ſibipſi caſtimoniam, & pauperibus,
ac miſeris compaſſionem operoſam. [Pr.1.2] Item aliter iuſticia eſt habitus ani=
mi (communi utilitate ſeruata) ſuam unicuique tribuens dignitatem, & ſic eſt
congrua diſpoſitio animi / ſingulis in rebus recte diudicans cauſas / be=
ato enim Gregorio teſte in rebus humanis / ſummum bonum eſt iuſticiam
colere: & unicuique iura ſua ſeruare. Nam ubi eſt iuſticia / ibi eſt omnium
reliquarum uirtutum concordia / omnes enim uirtutum ſpecies (ut inquit Hiero=
nymus) uno iuſticiae nomine continentur / cui aſtipulatur / uerſiculus ille
Heſiodi / Iuſticia in ſeſe uirtutes continet omnes, quae praeclariſsima uir=
tutum eo ſplendore mortalium oculos perſtringit / ut affirmet Ariſtote=
les / neque heſperum, neque luciferum / tantopere rutilare. [Pr.1.3] DVPLEX eſt
autem iuſticia / ſcilicet naturalis, & legalis. Naturalis eſt conſtans, & per=
petua uoluntas, ius ſuum (ut praenotatum eſt) unicuique tribuens, & ſine illa
nullus poteſt regnum dei poſsidere. Legalis uero dicitur lex quae ſaepe
mutatur, ſine qua nec gentes, nec regna / diu poterunt permanere.
Vnde & iuſtum aliquid dupliciter intelligitur fieri / uno modo, ex ipſa
natura rei / quod dicitur ius naturale / alio modo / ex quodam ſtatuto /
inter homines / quod dicitur ius poſitiuum.

[Pr.2] De Iure: & diuiſionibus iuris.

[Pr.2.pr] IVs autem quantum ad noſtrum propoſitum ſpectat / tantum ualet / ſi=
cuti rectum, uel iuſtum / quod a iuſtitia deriuatur. Et in propo=
ſito, accipitur pro noſtris conſuetudinibus, ſiue ſcriptis, ſiue non ſcriptis.
Vnde ius nomen generale eſt: & lex ſpecies iuris eſt. Omne enim ius
legibus, & moribus / hoc eſt iure ſcripto: & non ſcripto conſtat / quod
per Tullium ſic diffinitur / eſt ars ſiue ſcientia boni, & aequi, ſecundum quam nos
ſacerdotes / id eſt ſacras leges, & cuilibet iura ſua miniſtrantes, ap
pellamur. [Pr.2.2] Aliter autem ius dicitur collectio legitimorum praeceptorum, quae
nos artant / ad obſeruandum bonum, & aequum hoc eſt utilitatem, & aequita=
tem, ſiue ueritatem, iuſticiam deſignantem. [Pr.2.3] IVS itaque duplex eſt / quoddam
enim eſt ius publicum, quoddam uero priuatum. Publicum eſt: quod principa
liter ad imperium, & regimen regnorum, publicamque utilitatem ſpectat:
& in ſacris, ac in ſacerdotibus / & in magiſtratibus conſiſtit / unde qui
ledit ſacerdotes, uel res ſacras, uel magiſtratus / hoc eſt rectores
populi / ab omnibus tanquam pro crimine publico accuſari pote
rit. Priuatum uero / eſt ius ſpeciale / quod ad ſingulorum homi=
num utilitatem pertinet. Et illud triplex eſt / ſcilicet ius naturale:
ius gentium, & ius ciuile. [Pr.2.4] Ius igitur naturale eſt commune omnium nationum
eo quod ubique inſtinctu naturae, & non conſtitutione aliqua habetur /
quod natura omnia animalia docet, & docuit. Et hoc non ſolum eſt hu=
mani generis proprium / ſed etiam omnium animalium. Inde deſcendit ma=
ris, & foeminae coniunctio: liberorum procreatio, & educatio, omnium
una libertas aquiſitio eorum / quae coelo terra, marique capiuntur. Item
depoſitae rei, uel commodatae pecuniae reſtitutio: uiolentiae proximi,
per uim repulſio. Nam hoc, aut ſiquid huic ſimile eſt, nunquam iniuſtum,
ſed naturale, aequumque habetur. [Pr.2.5] Item alio modo ius naturale intelli=
gitur, Quod in lege Moſayca, & Euangelio continetur, quo quis
iubetur alteri facere / quod ſibi uult fieri: & prohibetur alteri inferre /
quod ſibi fieri nolit / unde uerſus / Quod tibi uis fieri mihi fac / quod
non tibi / noli. Sic potes in terris uiuere iure poli. [Pr.2.6] Ius itaque natura=
le dupliciter poteſt conſiderari / uno modo in quantum conſideratur ho=
mo / prout habet in ſe naturam rationalem / in qua participat cum diui=
nis: & ſic ius naturale / quod cadit in homine dicitur ius diuinum. Alio
modo ius naturale conſideratur in homine / quantum ad naturam ſen=
ſualitatis, in qua participat cum caeteris animalibus / ut ſenſu / motu /
& inſtinctu. Et hoc modo ius cadens in homine dicitur eſſe ius na=
turale. [Pr.2.7] IVS gentium duplex eſt / ſcilicet primaeuum: & ſecundarium. Ius
gentium primaeuum eſt, quo omnes gentes ab initio uſae ſunt naturali ra=
tione inductum abſque aliqua conſtitutione gentium, ut neminem laedere, etc.
Et hoc a iure naturali nihil diſcrepat / niſi ratione diuerſorum reſpe=
ctuum. Nam ius naturale / & gentium pariter dicitur / ſed diuerſo reſpe=
ctu / naturale ſcilicet / inquantum ratione naturali eſt inductum: gentium
uero inquantum gentes a principio orbis / ſine ulla conſtitutione alia /
eo uſae ſunt. Et hoc iure / ſtatus ſerui eſt integer. Quia naturali rati=
one omnes liberi naſcebantur. [Pr.2.8] Ius gentium ſecundarium / eſt ius a gentibus
non ratione naturali / ſed ratione publici boni: & ad communem uſum
introductum. Et hoc ſaepenumero diſcrepat a iure naturali: quia iu=
re naturali omnia erant communia: omnes erant liberi: de iure uero gentium
facta eſt diuiſio dominiorum: & rerum inuenta ſeparatio. Introducta
ſunt bella: captiuitates: ſeruitutes, & alia huiuſmodi, quae iuri na=
turali ſunt contraria. Ex hoc etiam gentium iure omnes poene contractus
inducti ſunt / ut emptio, uenditio, conductio / & his ſimilia. [Pr.2.9] IVS autem
ciuile eſt, quod quiſque populus, uel quaeque ciuitas ſibi propter di=
uinam, humanamque cauſam conſtituit. Et uocatur ius ciuile / quaſi
proprium ius ciuitatis, quod tripliciter poteſt accipi. Primo gene=
raliter / & eſt quod in unaquaque ciuitate generaliter obſeruatur. Se=
cundo ſpecialiter / & eſt quod quiſque populus, uel quaeque ciuitas
ſibi proprium / diuina, humanaque cauſa conſtituit. Tertio excellen=
ter / ad excellentiam uidelicet iuris Romanorum / quod etiam ius imperi=
ale nominatur. Dum enim non exprimitur nomen huius, uel illius ciui=
tatis / tunc per excellentiam tantum ius Romanorum ſignificatur: ſicuti per
poetam apud Graecos Homerus, apud Latinos / Vergilius ſubau=
ditur. Et per apoſtolum in ſacro eloquio / alterius nomine non ex=
preſſo / ſanctus Paulus intelligitur.

[Pr.3] Quomodo differunt ius naturale: ius
gentium: et ius ciuile.

[Pr.3.pr] SCiendum itaque quod ius naturale differt ab aliis iuribus tri=
bus modis. Primo origine: nam incepit ab exordio natu=
ralis creaturae. Secundo dignitate: quia ius naturale apud omnes gen=
tes aequaliter ſeruatur, a ſolo deo inſtitutum, firmum, & impermutabile
manens: alia uero iura / quae populus, uel ciuitas ſibi conſtituit / ſae=
pe mutantur: uel contraria conſuetudine: uel alia meliori lege / in con=
trarium poſtea lata, & introducta. Tertio amplitudine: quia iure na=
turali omnia communia ſunt / ſed iure gentium, uel ciuili, hoc meum, illud
tuum eſt. [Pr.3.1] Caeterum omnes populi / qui legibus, aut moribus utuntur, & re=
guntur / partim ſuo proprio, partim uero communi omnium hominum iure
utuntur. Hi enim, qui ſuo tantummodo iure / & non communi gaudent, & aliquod
ius ſibi proprium inſtituunt / ius ciuile nominatur. Quod uero apud omnes
gentes communiter obſeruatur, ius gentium appellatur.

[Pr.4] De iure militari: & iuris prudentia.

[Pr.4.pr] IVs militare eſt belli inferendi ſolemnitas federis faciendi
nexus / ſigno dato congreſsio in hoſtem. ITEM flagicii mi=
litaris diſciplina (hoc eſt caſtigatio) ſi locus deſeratur. Item ſtipendiorum
modus, dignitatum gradus, praemiorum honor, ueluti dum corona, uel
torques donantur. Item praede deciſio, & pro perſonarum qualitatibus,
& laboribus iuſta diuiſio, ac principis portio. [Pr.4.1] IVRIS prudentia
uero / eſt diuinarum, humanarumque rerum notitia / iuſti, atque injuſti ſcientia.
[Pr.4.2] Iuſti ſcilicet, ad faciendum, injuſti autem, ad euitandum: quia non ſufficit
ſcire / quod ſit iuſtum, uel iniuſtum / niſi, & ipſarum rerum contrariarum, uel
corporalium habeat quis noticiam, ſecundum quam / iuxta uarias conditi=
ones rerum emergentium / uaria etiam iura ſunt ſtatuenda.

[Pr.5] Differentia eſt inter iuſticiam: ius: et
iuris prudentiam.

[Pr.5.pr] Differunt autem inter ſe iuſticia, ius, & iuris prudentia. [Pr.5.1] Nam iu=
ſticia eſt uirtus ſcilicet moralis. Ius eſt ejus uirtutis exequ=
tiuum. Iuris prudentia eſt ſcientia illius iuris. [Pr.5.2] Item iuſtitca eſt inter
uirtutes ſummum bonum: ius medium: iuris prudentia infimum. [Pr.5.3] Item
iuſticia tribuit unicuique quod ſuum eſt: ius uero coadiuuat: iuris pru=
dentia autem docet: qualiter illud fiat.

[Pr.6] De diffinitionibus legis: & eius conditionibus.

[Pr.6.pr] QVia dictum eſt ſuperius quod omne ius / aut legibus, aut
moribus hoc eſt iure ſcripto, uel non ſcripto conſtat. De
iure igitur ſcripto / id eſt humana lege / breuiter ſciendum / quod lex
diuerſimode deſcribatur. [Pr.6.1] Primo namque eſt conſtitutio populi / qua
maiores natu cum plebibus aliquid ſanxerunt. Sed haec diffinitio /
propoſito noſtro non quadrat, quum omnis poteſtas conſtitutionis, & con=
dendae legis, quae olim apud populum fuerat / in praeſentiarum ad prin=
cipem noſtrum ſpectat / ut infra clarius dicetur. [Pr.6.2] Alio modo lex eſt ſanctio
facta iubens honeſta, & prohibens inhoneſta / atque contraria. [Pr.6.3] Vel aliter
eſt recta ratio ab equitate tracta iubens honeſta, & uetans inhoneſta.
[Pr.6.4] Item ſecundum Papinianum, & Demoſthenem / Lex eſt inuentio hominis,
donum dei, dogma ſapientum, correctio uiolentorum exceſſuum: ciuita=
tis compoſitio: & criminis fuga. Ex qua quidem diffinitione colligitur quod
lex inuentio humana eſt. [Pr.6.5] Poſtquam enim multiplicato genere humano:
& surrepentibus uiciis / in tyrannidem regna conuerſa ſunt / neceſſario
opus fuit leges condere, quarum primi inuentores, qui fuerint in prae=
fatione ſuperius declaratum habes. [Pr.6.6] Dicitur deinde in diffinitione legem
donum dei eſſe. Secundum enim Chryſoſtomum lex dei / eſt una legalis
uia / quae nec ad dexteram, nec ad ſiniſtram declinat. Populus ergo ſine
lege, qui dei dicta, & legum documenta contemnit, per diuerſas er=
rorum uias / laqueum perditionis incurrit. Omniumque legum inanis eſt cen=
ſura / niſi diuinae legis imaginem gerat: quia humanae leges / eatenus
ualent ſolum, quatinus non diſcrepant a diuinis, prout & sapiens te=
ſtatur inquiens. Per me reges regnant, & legum conditores iuſta de=
cernunt, [Pr.6.7] ideo leges humanae emanari debent / a lege diuina. Nam
illa reſpublica ſola eſt ordinata, quae legibus regulatis / lege diui=
na gubernatur. Lex ergo contra legem diuinam, nec populi aſſenſu, nec
conſuetudine diuturna eſt ualida. [Pr.6.8] Tertia conditio legis ex diffiniti=
one praedeclarata eſt quod ſit dogma ſapientum. Vbi ſciendum quod
ſicuti principes non debent punire innocentem: ita non debent ab=
ſoluere reum, & facinoroſum / a poena, & diſciplina / maxime quan=
do quis peccat in rempublicam / qui enim iuſtificat impium, & condem=
nat iuſtum, uterque abhominabilis eſt apud deum. [Pr.6.9] Quarta legis con=
ditio quod ſit uiolentorum exceſſuum correctio. Nam ideo factae ſunt
leges / ut earum metu humana coerceatur audatia, tutaque ſit inter impro=
bos innocentia. Non enim inducerentur homines ad legis obſer=
uantiam, niſi eſſet timor poene legalis / per publicam inferendae perſo=
nam. [Pr.6.10] Quinta conditio legis / quod lex ſit ciuitatis compoſitio. Ciuitas
enim ab unitate ciuium nominatur. Ergo omnes leges etiam in hoc regno
noſtro / ad commodum reipublicae iudices referre oportet. Nam ut ex
medicina nihil debet ſperari / niſi quod ad corporis utilitatem ſpectet
quoniam eius cauſa inſtituta eſt: ſic a legibus nil oportet colligi / niſi
quod reipublicae totius communitatis conducat: quia eius cauſae / ad
hoc ſunt compertae. [Pr.6.11] Sexta conditio quod lex debet eſſe criminis fu=
ga. Secundum enim beatum Thomam Aquinatem / leges humanae ad re=
trahendum homines a uiciis, & inducendum ad uirtutes / ſunt factae.
Nam homini ineſt naturaliter quidam appetitus ad uirtutem / ſed ipſa
uirtutis perfectio neceſſe eſt / ut adueniat homini per aliquam diſci=
plinam, quae maxime per legis obſeruantiam aduenire ſolet. Ideo
ſubinfert idem Thomas / quod lex eſt ordinatio rationis ab bonum
commune / ab eo, qui curam habet communitatis, promulgata: eſtque regula,
uel menſura actuum agendorum: uel omittendorum. [Pr.6.12] Vnde lex debet eſſe
iuſta, honeſta, poſsibilis ſecundum naturam, & ſecundum conſuetudinem
patriae loco, temporique conueniens, neceſſaria, & utilis: manifeſta
quoque / ne aliquid per obſcuritatem incautum captione contineat (id eſt
ne aliquis poſsit eam captioſe interpretari. Si tamen ambiguum,
uel obſcurum fuerit / eius eſt interpretari, qui condidit. Vel ne la=
queus alicui paretur per eam) nullo priuato commodo / ſed pro
communi ciuium utililate conſcripta. [Pr.6.13] Ideo autem iſta conſideranda ſunt /
quia cum leges inſtitutae fuerint, non erit poſtea iudicare de ipſis /
ſed oportebit iudicare ſecundum ipſas.

[Pr.7] Quare facte ſunt leges: & de quadru=
plici officio legis.

[Pr.7.pr] QVoniam omnes leges aut diuinae ſunt, aut humanae. Diuinae
namque natura: humanae uero moribus: & conſuetudinibus con=
ſtant: ideoque hae diſcrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. [Pr.7.1] Fas /
lex diuina eſt: ius, lex humana. Nam tranſire per agrum alienum / fas eſt / quia
domini eſt terra, & plenitudo eius, ius uero non eſt / quia ſtatuto aut con=
ſuetudine prohibetur. [Pr.7.2] Vnde quaeritur quare factae ſunt leges humanae? Et
reſpondetur quod ideo / ut earum metu humana coerceatur audacia: tutaque
ſit inter improbos innocentia / & in ipſis improbis / formidato ſu=
plicio refrenetur audacia, & nocendi facultas. [Pr.7.3] QVAdruplex eſt autem
officium legis / quia omnis lex aut permittit, aut uetat, aut punit, aut impe=
rat. Permittit aliquid / ut uir fortis, & uirtuoſus petat praemium. Vetat
ut ſacrarum uirginum nulli petere liceat connubium. Punit / ut qui caedem
fecerit / capite plectatur. Quandoque autem imperat / ut diliges domi=
num deum tuum / uerſus:.Quatuor ex uerbis uirtutes collige legis /
Permittit, punit, imperat, atque uetat.

[Pr.8] De statuto: & municipali iure.

[Pr.8.pr] Praehabita legis quiditate: atque diuerſitate / iam de statuto
dicendum occurrit. [Pr.8.1] Eſt autem statutum / quod uulgo decretum
appellamus / ius quoddam regni commune uim legis habens. Et dici=
tur ſtatutum, quaſi ſtabiliter, & firmiter ordinatum, uel quaſi ſtatum
publicum definiens, ſaepe uero appellatione quoque iuris ciuilis ue=
niunt ſtatuta. [Pr.8.2] Vbi aduertendum quod ius ciuile duplex reperitur.
Quoddam commune, & eſt illud / quod in libris iuris ciuilis habetur.
Et iſtud non poteſt condere / niſi imperator, uel alius ſupremus
princeps. Quoddam uero priuatum / quod etiam ius Municipale, uel
ſtatutarium dicitur. Et illud unaquaeque regio, uel prouincia, uel ali=
quando ciuitas ſibi conſtituere poteſt. [Pr.8.3] Ius autem Municipale eſt ius
poſitiuum alicujus loci. Ita dictum / quod in illo dumtaxat municipio (id
eſt oppido) ac loco / ſeruetur. Idem & ius ſtatutarium (ut praedictum
eſt) appellatur.

[Pr.9] Vtrum valeat ſtatutum contra ius canonicum
vel naturale vel diuinum.

[Pr.9.pr] SEd querendum uidetur an ualeat ſtatutum contra ius canonicum /
uel naturale uel diuinum / dic / quo ad ius canonicum / ſi ſtatu=
tum eſt / contra libertatem eccleſiarum diuturnam / uel priuilegia eis con=
ceſſa / non ualet. Idem dicendum / ſi circa ea fiunt ſtatuta quae ſalutem
animae reſpiciunt. Circa cauſas uero prophanas ſtatuta ciuilia de=
rogant canonibus / & eos tollunt. [Pr.9.1] Quantum autem ad ius naturale,
uel diuinum licet ſtatuta non poſſunt illud ex toto tollere, poſſunt
tamen diſtinguere, ut exempli gratia / lex diuina dicit indiſtincte.
Non occides, tamen lex humana, & ſtatutum / concedit homicidium
in multis caſibus. Idem dicendum de decimis, quae debentur de iure
diuino, & tamen Papa multos priuilegiat ſuper decimis non ſol=
uendis. [Pr.9.2] Concludamus ergo quod per ſtatutum ac legem: uel reſcrip=
tum / non poteſt ius naturale, uel diuinum / in ſui uniuerſo tolli.
Nec enim ſummus pontifex: uel alius quiſpiam / poſſet ſtatuere /
ut non obſeruaretur / uetus, uel nouum teſtamentum: uel quod liberi
non educarentur a parentibus; ſed in aliquibus caſibus / particula=
ribus / poteſt fieri ex iuſta cauſa / contra ius diuinum, uel naturale / ut
praedo poſsit occidi: uel fur nocturnus.

[Pr.10] Quid ſit conſuetudo: & que ſunt neceſſa=
ria ad conſuetudinem firmandam.

[Pr.10.pr] IAm autem de conſuetudine diſſerendum eſt. Vbi ſciendum quod
conſuetudo eſt ius quoddam moribus inſtitutum / quod pro
lege ſuſcipitur cum defecit lex. Nec differt ſcriptura, an ratione con=
ſiſtat: quandoquidem & legem ratio commendat. Porro ſi ratione lex
conſtat / lex erit omne iam quod ratione conſtiterit: dumtaxat quod
religioni congruat, quod diſciplinae conueniat: quod ſaluti pro=
ficiat. Vocatur autem conſuetudo / quaſi communis ſuetudo, & uſus homi=
num / quia in communi eſt uſu. [Pr.10.1] Sed clarius conſuetudo (prout noſtrum
propoſitum tangit) ſic diffinienda uidetur / eſt ius quoddam moribus
illius introductum / qui authoritate publica legem condere poteſt. Ideo
appellatione iuris uenit etiam conſuetudo / & ſi princeps committit / ut
iudicetur ſecundum iura / tunc iudex poterit ferre ſententiam ſecundum
conſuetudinem, & ſtatuta loci / ſicut etiam econtrario / appellatione
conſuetudinis uenit ius commune. Ideo ſiquis in actione ſua faciat
mentionem de conſuetudine / etiam ius commune uidetur intentatum eſſe. [Pr.10.2] Quilibet autem populus poteſt conſuetudinem inducere localem,
ſed ut ualeat conſuetudo, ac roboretur / quaedam ſunt neceſſaria.
[Pr.10.3] Primo ut ſit rationabilis. Eſt autem rationabilis cum tendit, & accedit
ad finem iuris. Finis autem iuris Canonici, & diuini / eſt felicitas anime.
Finis uero iuris ciuilis / eſt bonum publicum. Ideo ſi conſuetudo ten=
dit ad felicitatem animae / eſt rationabilis ſecundum ius Canonicum, &
diuinum: ſi autem repugnat fini aeterno / eſt irrationabilis. De iure
uero ciuili conſuetudo eſt rationabilis ſi tendit ad bonum publi=
cum. Et quia in hoc non ſunt ſpeciales regulae / dic quod conſue=
tudo / quae non eſt contra ius naturale: gentium, uel poſitiuum,
praeſumitur rationabilis. [Pr.10.4] Sed cum ius ſit fundatum ſuper ratione /
uidetur / quod nulla conſuetudo contra ius poſsit eſſe rationabilis.
Dicendum: quod conſideratis diuerſis rationibus / poteſt eſſe conſue=
tudo rationabilis contra legem etiam rationabilem. Vnde duo con=
traria / poſſunt ſimul eſſe uera / conſideratis diuerſis finibus: ut nu=
bere / & non nubere. [Pr.10.5] Secundo requiritur ut ſit praeſcripta / ideſt ha=
beat tempus debitum, & per curſum illius temporis ad praeſcriptionem
requiſiti firmetur. Sed hoc eſt tantum de iure Canonico: & neque de
eo iure id requiritur / niſi quando eſt contra ius poſitiuum. De iure
autem ciuili ad inducendam conſuetudinem ſufficit decennium /
hoc eſt lapſus temporis decennalis / etiam in caſu, qui eſt contra
ius ciuile. Si autem eſſet conſuetudo contra ius Canonicum / tunc
requiritur ſpacium quadraginta annorum. Si tamen praeter ius
induceretur conſuetudo etiam de iure Canonico decennium ſuffi=
cere uidetur. Hoc autem tempus decem annorum / incipit currere
a tempore primi actus celebrati a populo. [Pr.10.6] Id uero quod dixi de
iure ciuili indiſtincte ſufficere ſpatium decem annorum / hoc limi
ta / niſi conſuetudo induceretur in his, quae ſunt reſeruata principi
in ſignum ſupremae poteſtatis. Tunc enim non poſſet induci con=
ſuetudo niſi eſſet tantum tempus, cujus inicii memoria in contra=
rium non exiſteret. [Pr.10.7] Tertio requiritur frequentia actuum / ut eſt com=
munis doctorum ſententia. Dic tamen quod actus frequens de ſe non
eſt neceſſarius ad conſuetudinem inducendam, ſed quia per uſum
colligitur conſenſus populi, qui plerumque non poteſt ex uno ſolo
actu colligi / igitur frequentia actuum eſt ut cauſa, conſuetudo uero
ut cauſatum. Requiruntur autem tot actus, & ita notorii / ut ueriſimi=
liter tranſiuerit in noticiam populi, non tamen actus / ſed tacitus
conſenſus populi / inducit conſuetudinem. Vnde, ubicunque ex con=
iecturis habetur tacitus conſenſus populi / tunc non curatur de mag=
na frequentia actuum. Immo aliquando ex uno actu ſi habuerit
cauſam ſucceſsiuam, & continuationem per tempus / infra quod con=
ſuetudo inducitur, ut ſiquis ſupra uiam publicam pontem habuerit, uel
quid tale / poteſt induci conſuetudo.

[Pr.11] Quomodo differt lex a conſuetudine: &
de triplici virtute conſuetudinis.

[Pr.11.pr] DIffert autem lex a conſuetudine tripliciter. Primo tanquam tacitum
& expreſſum. [Pr.11.1] Secundo tanquam ſcriptum & non ſcriptum / quamuis
haec non ſit eſſencialis differentia. Nam licet lex a principe lata non
eſſet ſcripta / non ideo deſineret eſſe lex. Et ſi conſuetudo redige=
retur in ſcriptis / adhuc eſſet conſuetudo / ut conſuetudines Feudorum,
quae redactae ſunt in ſcriptis. [Pr.11.2] Tertio tanquam momentaneum & ſucceſ=
ſiuum, quia conſuetudo non inducitur in inſtanti. Lentiori enim
paſſu procedunt tacita / quam expreſſa. Nec enim ſunt adeo certa
quae ex coniecturis proueniunt / ſicut ea / quae ſunt expreſſa, ideo
conſuetudo proprie non poteſt ſtatim induci / per populum / ſed
ſucceſsiue. [Pr.11.3] Conſuetudo autem triplicem habet uirtutem / ſcilicet in=
terpretatiuam. Eſt enim legum interpres optima / ideo lege exiſten=
te dubia debemus recurrere ad conſuetudinem loci: & ſi de ea ap=
paret / non eſt recedendum ab illo intellectu, quem conſuetudo
tribuit. [Pr.11.4] Secundo habet uirtutem obrogatoriam / quia derogat le=
gi quando eſt contra legem. [Pr.11.5] Tertio habet uirtutem imitatiuam /
quia imitatur legem / ubi deficit Lex.

[Pr.12] De lege: et ſtatuto: ac conſuetudine con=
traria quid ſit ſentiendum.

[Pr.12.pr.] SEd quaerendum occurrit ubi lex, uel conſtitutio, & conſue=
tudo / inueniatur esse contraria / utrum nam ſit ſeruandum?
Dic quod ſi lex praecedit, & poſtea ſequitur conſuetudo contraria /
tunc ſi conſuetudo eſt generalis uincit legem / generaliter, & uniuer=
ſaliter. Si autem conſuetudo eſt particularis non uincit legem uniuer=
ſaliter, ſed ſolum in loco ubi conſuetudo uiget. Si uero conſue=
tudo praecedit / lex autem ſubſequitur contraria / tunc conſuetudo non
uincit legem, immo potius tollitur per legem ſequentem. [Pr.12.1] Cano=
niſtae tamen tenent oppoſitum aſſerentes quod lex Papae non tollit con=
ſuetudinem certi loci contrariam / ſi de ea non fuerit facta mentio
quia Papa non praeſumitur ſcire contrarias conſuetudines. Ex quo
infertur a contrario ſenſu quod ſi ciuitas, uel aliqua communitas fa=
cit ſtatutum contra ſuam conſuetudinem / tunc tollitur conſuetudo /
licet de ipſa non faciat mencionem, quia ciuitas: uel populus / prae=
ſumitur ſcire ſuam conſuetudinem. [Pr.12.2] Pono igitur duas regulas.
Prima eſt quando praecedit conſuetudo, & ſequitur lex generalis
contraria / tollit conſuetudinem praecedentem. Secunda regula / quando
lex praecedit / deinde ſequitur conſuetudo contraria legi / tollit legem
praecedentem. Quod intellige (ut ſupra dixi) quando eſt conſuetudo
generalis inducta a populo, qui poteſt legem, & conſuetudinem ge=
neralem inducere. Nam ſi eſt et conſuetudo ſpecialis certi loci / tunc
in illo dumtaxat loco uinceret legem. [Pr.12.3] Vbi uero emergit caſus, nec
deciſus lege ſcripta, nec conſuetudine, & tamen eſt ſimilis legi
ſcriptae pro una parte, & ſimilis conſuetudini pro alia parte / quid
nam ſit ſequendum / & quid nam ſimile praeferendum a pleriſque dubi=
tatur. Dic igitur omnes caſus amplectendo / quando reperitur ſolum
ſimile conſuetudini / illud debet attendi: quando uero ſolum ſimile
legi / tunc illud erit attendendum. Si uero reperitur ſimile legi, & ſi=
mile conſuetudini / tunc primum debet inſpici / utrum ſit magis ſimi=
le, ſecundo utrum ſit magis rationabile, & aequum. Quod ſi in om=
nibus ſit paritas / tunc ſi ſumus in materia conſuetudinaria / debet
attendi ſimile conſuetudinis. Si uero ſumus in materia iuris ſcrip=
ti / tunc attendamus ſimile iuri ſcripto.

[Pr.13] Quid ſit iudex: quid iudicium: quid cauſa:
quid actor: & reus.

[Pr.13.pr] SEd quoniam moderandis legibus / iudices praeſunt, qui re=
cto iudicii examine ex iuriſdictione eis competente / ſingula
diſcutiunt / ideo non uidetur abſurdum de ipſis quoque aliquid explica=
re. [Pr.13.1] Vbi ſciendum quod iudex dicitur / quaſi ius dicens, uel quia iure di=
ſceptat / id eſt / iuſtitiam miniſtret populo. [Pr.13.2] Ius autem eſt objectum iuſticiae
ideo iudicium ex ui nominis importat iuſti, uel iuris determinationem /
in cauſa, quae coram iudice agitatur. [Pr.13.3] Cauſa autem dicitur a caſu / quo
uenit. Eſt enim materia, & origo negotii / nec dum diſcuſsionis
examine patefacta: quae dum proponitur cauſa eſt: dum diſcuti=
tur iudicium, dum finitur iuſticia cenſetur. Et hoc loco iuſticia ap=
pellatur / quae dicta eſt lex. Lex autem iuris ſtatus dicitur, quia per
ſententiam ius de ſe non conſtituitur / ſed ſtatus iuris declaratur.
[Pr.13.4] In omni uero negocio / quod ad iudicium uenit diſcuciendum, hae
perſonae requiruntur / iudex, actor, & reus. In negocio autem non
notorio / teſtes quoque neceſſario requiruntur. [Pr.13.5] Actor itaque quaſi ac=
cuſator / quia ad cauſam uocat: reus uero a re / quae petitur nuncu=
patur, etiam ſi non ſit ſceleris conſcius. [Pr.13.6] Teſtes antiquitus ſuper=
ſtites dicebantur / eo quod ſuper ſtatu cauſae proferebantur. [Pr.13.7] Vnde ho=
mines (ut inquit Ariſtoteles) ad iudicem confugiunt / ſicuti ad ali=
quam iuſticiam animatam.

[Pr.14] Quot requiruntur ad iudicium vt ſit
actus iuſticie: & de iuriſditione: of=
ficioque: et conditionibus
boni iudicis.

[Pr.14.pr] VT autem iudicium ſit actus iuſticiae (auctore Thoma) tria
requiruntur. Primo ut procedat / ex iuſticiae inclinatione.
Secundo ex praeſidentis authoritate, atque iuriſditione. Tertio ut
exeat, proferaturque ex prudentiae recta ratione. [Pr.14.1] Si enim iudicium,
aut sit contra rectitudinem iuſticiae, uel per eos qui non habent ad
iudicandum authoritatem, uel ſine prudentiae examine / tunc non
rectum / ſed uitioſum, & illicitum iudicium cenſetur. [Pr.14.2] Iuriſditio
uero eſt poteſtas ex iure publico introducta: diciturque a ditione id
eſt poteſtate / & iuris / quaſi iuris poteſtas. [Pr.14.3] Officium autem iudicis
eſt ius competens ipſi iudici ad ea / quae ſibi ut iudici facienda in=
cumbunt peragenda / praeſtitum. Differt autem officium iudicis a
iuriſditione ſicut actio ab obligatione. Nam ut per actionem quis
conſequitur / quod in obligatione uenit, ita per officium iudicis
ad effectum perducitur / quod in iuriſditionem uenit: & eam deducit
in actum. [Pr.14.4] Ad iudicem autem praecipue ſpectat / mature ſingula di=
ſcutere: nec debet in ferenda ſententia praeceps, aut ſubitus eſſe,
alioquin uoluntas eius praecipitata / nouerca iuſticiae dicitur. Nec
plus uni / quam alteri parti debet fauere: nec eſſe acceptor perſonarum,
alienamque neceſſitatem / ſuam debet exiſtimare. In primis autem
paſſionibus animi carere / ut non moueatur praece, odio, uel amo=
re. Nam iudex / etiam ſi tulit ſententiam iuſtam / tamen tenetur in fo=
ro conſcientiae / ſi id fecit potius odio, quam amore iuſticiae. [Pr.14.5] Nec debet
eſſe iudex nimis crudelis, nec pius nimis, ſed aequus in iudicando.
In omni enim iudicio coniuncta ſunt miſericordia, & uirtus, id
eſt iuſticia: & in harum conjunctione conſiſtit aequitas. Vnde Gregorius /
Omnis / qui iuſte iudicat ſtateram in manu ſua geſtat: & in utroque
penſo iuſticiam, & miſericordiam portat: ſed per iuſticiam reddit
peccatis ſententiam, per miſericordiam peccati temperat poenam:
ut iuſto libramine / quaedam per aequitatem corrigat, quaedam per
miſericordiam indulgeat: qui dei iudicium oculis ſuis ſemper timens,
& tremens / in omni negocio formidat / ne de iuſticiae tramite deui=
ans cadat. Ubi namque iuſticia ſuum modum excedit / crudelitatis uiti=
um gignit / & nimia pietas diſſolutionem diſciplinae parturit. [Pr.14.6] Hu=
manum autem iudicium quatuor modis ſolet peruerti. Timore / dum
metu poteſtatis alicuius / ueritatem loqui pertimeſcimus. Cupidita=
te / dum praemio animum alicuius corrumpimus. Odio / dum contra
quemlibet aduerſarium molimur. Amore / dum amico, uel pro=
pinquo aliquid praeſtare contendimus. Quae omnia in iudice ſum=
mopere ſunt cauenda / atque fugienda.

[Pr.15] Vtrum iudex ſecundum allegata: & probata:
vel ſecundum conſcientiam iudicare teneatur.

[Pr.15.pr] NVnc quaeſtio ſubiungenda eſt. An iudex ſecundum allega=
ta, & probata partium: uel ſecundum quod nouit, & ex con=
ſcientia / debeat iudicare? Verbi gratia / aliquis accusatur de capita=
li, uel alio crimine, & iudex ſcit illum eſſe innoxium / ut quia uidit id
crimen ab alio fuiſſe patratum, tamen teſtes contra eum teſtificantur,
an condemnabit ſcienter innocentem? Dic quod iudicare pertinet
ad iudicem ſecundum quod fungitur publica poteſtate, ideo inſtrui
debet in iudicio / non ſecundum quod ipſe iudex nouit / tanquam perſo=
na priuata / ſed ut ſibi innoteſcit / tanquam perſonae publicae. [Pr.15.1] Id autem
poteſt ſibi dupliciter innoteſcere, uel in communi per leges ſcilicet
publicas, diuinas, aut humanas / contra quas probatio non admit=
titur: uel in particulari per inſtrumenta: & teſtes, & alia legitima
documenta, quae magis ſequi debet iudicando / quam illud quod ipſe
nouit in perſona priuata. Ideo inquit Auguſtinus / iudex bonus,
nihil ex arbitrio ſuo facit, ſed ſecundum leges, & iura pronunciat.
[Pr.15.2] In hoc tamen caſu / iudex debet eſſe ualde ſolicitus ut foueat par=
tem illam, quam in conſcientia ſua ſcit eſſe ueram / ne pereat pro=
pter defectum teſtium, & aduocatorum. [Pr.15.3] Si uero eo uentum eſt / ut
adeo ualidae probationes in iudicio proferantur / quae nec repelli /
nec collidi ualeant / omni arte, & ſtudio eſt iudici enitendum, ut
innocens conuictus eripiatur. [Pr.15.3] Si nulla eiuſcemodi uia reperiri po=
teſt, quaerat rationem / ſi ſine ſcandalo fieri poteſt / ut alteri cauſam
committat; ſi id nequit / tunc proferat ſententiam ſecundum allega=
ta, & probata. Eſt enim iudicis officium magis laborare pro ſalute
boni publici / quam ſingularis / cum & ipſe in quantum iudex / ſi perſo=
na publica: & bonum commune ſit nobilius particulari ut habe=
tur primo Ethicorum. [Pr.15.5] Nam ſi iudex ferit ſententiam pro innocen=
te in iudicio tamen conuicto / redundaret in pernitiem publicam,
populus enim ſcandalizaretur: uiaque aperiretur / innocentes op=
primendi, & noxios abſoluendi. Si enim iudex uellet innocentem
punire / diceret ſe conſcientia ſua ſcire eum eſſe reum. Pariter &
ſi uellet ſceleratum abſoluere, & ſic iniquis iudicibus / male iudican=
di aditus pateret. Fateor eſſe / qui aliter ſentiant / ſed haec uidetur
opinio communior, & aequior fore.

[Pr.16] De duplici conſcientia iudicis: vide=
licet rei: & dicti.

[Pr.16.pr] SEd quia conſtans eſt Theologorum ſententia / quemlibet /
qui contra conſcientiam facit peccare. [Pr.16.1] Sciendum igitur / quod
duplex eſt conſcientia / uidelicet rei, & dicti. Vnde iudex licet faciat
contra conſcientiam rei / ideſt negotii, uel facti / non tamen facit contra
conſcientiam dicti hoc eſt teſtimonii. Aliud eſt enim ſimpliciter ſcire,
& aliud eſt prout debet iudex ſcire. [Pr.16.2] Iudex autem duplicem perſonam re=
praeſentat / unam priuatam, aliam publicam. Fieri enim poteſt / ut aliquid ſciat
tanquam perſona priuata, & id neſciat tanquam perſona publica, ſicut di=
citur aliquid ſcire ut deus, & illud neſcire ut homo / prout eſt illud
teſtimonium Euangelicum. De die autem illa / & hora (ſcilicet extremi
iudicii) nemo ſcit neque angeli dei, neque filius / niſi pater ſolus: quod
intelligitur filium neſcire ut hominem, ſcire tamen ut deum. Idem de ſacerdo=
te confeſsionem audiente, qui etiam interrogatus per uiam teſtimonii
poſſet dicere ſe neſcire audita in confeſsione / quia neſcit ut teſtis.
Sic etiam iudex debet informare conſcientiam ſuam in his / quae ad
propriam perſonam attinent / ſecundum ea / quae in publico iudicio
ſciri poſſunt. [Pr.16.3] His duo adiungam / unum quod ſi ſit ſupremus iudex
ut Papa, & imperator, uel alius / qui non adſtringitur legibus / tunc
debet ſequi ueritatem. Si uero eſt iudex inferior / tenetur ſecundum al=
legata, & probata etiam contra conſcientiam iudicare: nec tunc peccat /
quia reſtringitur ad id faciendum iuris authoritate. [Pr.16.4] Secundum eſt quod ſi
iudex ſedet pro tribunali, &continget aliquem ibi coram eo ali=
quod delictum facere / tunc poteſt illum ſtatim punire, ac ſi pro=
baretur per teſtes. Melius eſt enim probare aliquid per ipſum fa=
ctum / quam per teſtes. Si uero non ſedet pro tribunali / tunc ſecus. Nam
ſi iudex ex feneſtra praetorii, uel domus ſuae intueatur unum / quem=
piam interficientem: & quoniam hoc homicidium, uel non defer=
tur in iudicium, uel delatum non probatur: & iudex uoluerit homi=
cidam de ſe ipſo ſubicere torturae / ut ueritas per illius confeſsio=
nem eliciatur / certe non potest. Sola enim iudicis ſcientia ad hoc
non ſufficit ut ad torturam reus deueniat / cum ipſe illud neſciat / ut
iudex / ſed ut priuata perſona: nec ipſius teſtimonium / in hac parte
ualeat / cum in una / & eadem cauſa nemo poſsit eſſe teſtis: & iu=
dex. Igitur aliunde eſt edocendus / uel per teſtes, uel alia docu=
menta / ut poſsit torquere criminoſum. [Pr.16.5] Dubium quoque eſt de mi=
niſtris, & exequutoribus / qui ſciunt teſtes / falſo iuraſſe, uel iudi=
cem inique iudicaſſe / tamen coguntur a iudice / innocentem inter=
imere, uel aliter punire. Vnde communis eſt Theologorum ſen=
tentia / eos non debere obtemperare / ſi pro certo id ſciunt: ſecus
uero / ſi dubitent / quia tunc excuſantur propter obedientiae bonum /
ideo ſecundum ſanctum Thomam / ſi ſententia intollerabilem
errorem / & iniuriam contineat / non debent obedire, alioquin ex=
cuſarentur carnifices / qui martyres occiderunt. Si uero non adeo
manifeſtam contineat iniuſticiam / tunc non peccant exequendo /
quia ſententiam ſuperioris non habent diſcutere / nec ipſi inno=
centem interimunt / ſed iudex / cui miniſterium praebent.

PARS PRIMA.

De tripartita diuiſione Jurium: & con=
ſuetudinum inclyti Regni Hun=
garie in Generali.

[P.1.1] Titulus primus.

[P.1.1.pr] EXpeditis opitulante deo, notabilibus / quae ad introdu=
ctionem huius opuſculi praemittenda uidebantur, iam
ſpeciatim de conſuetudinibus huius inclyti regni Hun=
gariae tractandum ſupereſt. [P.1.1.1] Quia igitur omnis conſuetudo iuris / qua utimur / uel ad perſonas pertinet, uel ad res, uel ad actiones.
Certum eſt autem / quod omnia iura reſpectu perſonarum prodierunt / ideo
dignum uidetur a perſonarum iure, exordium ceptae materiae ſumere,
deindeque de duabus reliquis conſuetudinarii iuris partibus (non dire
cte quidem ſemper, praepoſtero tamen interdum ordine / prout ſequi=
tur rerum in iudiciis emergentium ſeries, & condicio requirere di=
gnoſcitur) tractare, & ſecundum hoc, praeſens opuſculum tripartiri /
dignum duxi. [P.1.1.2] IN prima ſiquidem eius parte / de his / quae ad perſonarum
rationem ſpectant, nobilitatis ſcilicet noſtrae primordio / libertate /
bonorum / iuriumque poſſeſsionariorum acquiſitione / gubernatione /
diuiſione / uenditione / alienatione / concambiali permutatione / prae=
ſcriptione / pignoratione / metali reambulatione / iurium Quartalici=
orum, ac Dotaliciorum ſolutione, bonorumque mobilium / & immobilium
eſtimatione.[P.1.1.3] IN ſecunda uero ipſius parte / de rerum, ac cauſarum prae=
textu praemiſſorum bonorum / & iurium poſſeſsionariorum / aliorumque
negociorum mouendarum / & ſuſcitandarum / proceſsibus, & executio=
nibus / ac ſententiarum exinde ferendarum ſeriebus. [P.1.1.4] IN Tertio tandem
& ultimo opuſculi membro, de cauſarum & actionum iudiciariarum in
curiam regiam / per uiam appellationis / ex omnibus regni comi=
tatibus, atque de Croatia / Sclauonia / & Tranſſiluania / ſedibuſque ſpi=
ritualibus / deducendarum / ac tranſmittendarum ordinibus & modis.
Item de liberarum ciuitatum legibus, ac cauſis criminalibus / & ea=
rum deciſionibus, cum correquiſitis ſemper / & neceſſariis circa prae=
miſſa materiis / & rebus, ſua ſerie tractabitur.

[P.1.2] De prima parte iurium: et conſuetu=
dinum regni in ſpeciali: & primo
quod tam perſone ſpirituales
quam ſeculares vna & eadem li
bertate vtuntur. Tit. ij.

[P.1.2.pr] SCiendum in primis eſt / quod perſonarum / de quarum iuri=
bus / & conſuetudinibus nunc agitur / aliae ſunt ſpirituales
ſiue eccleſiaſticae uero ſaeculares /[P.1.2.1] & quamuis perſonae ſpiri=
tuales / medio quarum ſalutem humanam dominus & ſalvator noſter
adminiſtrari inſtituit / perſonis ſaecularibus digniores habeantur /
tamen omnes domini praelati, & eccleſiarum rectores, ac barones /
& caeteri magnates / atque nobiles / & proceres regni huis Hunga=
riae / ratione nobilitatis / & bonorum temporalium / una eademque li=
bertatis / exemptionis / & immunitatis praerogatiua gaudent: nec
habet dominorum aliquis majus / nec nobilis quiſpiam minus / de
libertate / hinc etiam una eademque lege / & conſuetudine / ac uno /
& eodem iuridico proceſſu / in iudiciis utuntur / homagiorum dum=
taxat quantitate uariantur. [P.1.2.2] Nam domini praelati / & barones cen=
tum / nobiles uero quinquaginta marcas / pro homagiis eorum
conſequuntur / ut infra clarius dicetur. Et hoc quoque non ratione
libertatis / ſed praetextu dignitatis & officii / praelati utputa occaſi=
one dignitatis ſacerdotii. Barones uero reſpectu officii / quo fun=
guntur / & a principe ſublimantur / [P.1.2.3] unde & regi propinquiores
in ſtando / uel ſedendo / & primi in conſilio uoces emittendo / atque
priores / in rempublicam augmentando / & defenſionem patriae per=
agendo / caeteris nobilibus exiſtunt, uirtuteque dignitatis / & officii
merito praeferuntur.

[P.1.3] De exordio noſtre nobilitatis: & quo=
modo regimen in principem noſtrum
tranſlatum eſt. Tit. iij.

[P.1.3.pr] QVanquam non hiſtoriam texere, ſed conſuetudines / & peculi=
ares, approbataſque huius regni leges ipſe deſcribere con=
ſtituerim, quia tamen uniuerſos dominos / praelatos / & barones / ac
nobiles / una / & eadem exemptionis, & libertatis praerogatiua gaude=
re dixi / & alioquin dubitari ſolet a pleriſque unde nobilitas noſtra /
de qua Baronatus / & omnes tandem principatus progredi ſolet / ex=
ordium ſumat: qui ue ſint / & intelligantur ueri nobiles regni, ideo
paucis eius nobilitatis progreſſum, & initium declarandum ſtatui.
[P.1.3.1] Vbi ſciendum / quod licet ſecundum communem peritorum ſententiam nobi=
lis ille ſit, ſua quem uirtus nobilitat, inquantum tamen propoſitum
noſtrum tangit / nobilitas / quae etiam liberorum nomine plerumque intel=
ligitur / primum inter Hunnos / ſiue Hungaros poſt ingreſſum eorum
ex Scythia in Pannoniam quae nunc mutato nomine / ab Hungaris
illam incolentibus Hungaria uocitatur, orta fuiſſe perhibetur / hoc
modo. [P.1.3.2] Cum enim egreſsi ex Scythia Hunni una cum uxoribus / fi=
liiſque / & filiabus / ac cuncta eorum familia / plures peragrarent / per=
uagarenturque regiones / capitaneis ordinatis / & uno praeterea Re=
ctore / ad lites diſsidentium ſopiendas, fureſque / & latrones / ac alios
malefactores caſtigandos / unanimiter electo / atque conſtituto / com=
muni omnium ſententia / decretoque edictum fuit / ut dum aliquae res
communitatem aequa ſorte tangentes occurrerent / aut generalis expe
ditio exercitus incumberet / tunc mucro / uel enſis / ſanguinis aſper
gine tinctus / media Hunnorum per habitacula / caſtraque deferetur,
& uox praeconica ſubſequeretur dicens. Vox dei / & praeceptum
communitatis uniuerſae / ut unuſquiſque in tali loco (eundem deſignan=
do locum) armatus / uel qualiter poteſt compareat / communitatis con
ſilium ſimul & praeceptum auditurus. [P.1.3.3] Haec conſuetudo inter Hun=
garos uſque ad tempora Geyſſe ducis, patris ſcilicet glorioſi prin=
cipis / & apoſtoli noſtri / beatiſsimi Stephani primi regis Hunga=
rorum / inuiolabiliter extitit obſeruata, quae multos Hunnorum perpe
tuam redegit in ruſticitatem. [P.1.3.4] Nam ſtatutum / & ſancitum erat / ut tranſ=
greſſores eiuſcemodi mandati / niſi rationabilem aſsignarent ex=
cuſationem / cultro media per uiſcera ſcinderentur, aut communem
& perpetuam in ſeruitutem redigerentur. [P.1.3.5] Haec ſanctio plurimos
Hungarorum (ut praefertur) plebeae perhibetur effeciſſe conditionis.
Nam cum una / & eadem de generatione a quodam ſcilicet Hunnor
& Magor unanimiter proceſſerint / aliter fieri nequiuiſſet / ut hic
dominus / ille ſeruus / hic nobilis / ille ignobilis, & ruſticus effice=
retur. [P.1.3.6] Poſtquam uero inſpirante ſpirituſſancti gratia / ad agnitio=
nem ueritatis / chatholicaeque fidei profeſsionem / opera ipſius ſancti
regis noſtri / Hungari uenere, & eundem ſponte in regem elegere /
pariter & coronauere / omnis nobilitationis, & exconſequenti poſ
ſeſsionariae collationis / qua nobiles decorantur, & ab ignobili=
bus ſegregantur / facultas / plenariaque poteſtas / in iuriſdictionem
ſacrae coronae regni huius, & per conſequens in principem / ac regem
noſtrum / a communitate & communitatis ab auctoritate, ſimul cum im=
perio / & regimine tranſlata eſt, a quo iam omnis nobilitatis ori=
go / per quandam tranſlationem reciprocam, reflexibilemque connexionem.
Ita mutuo ſemper dependet / ut ſeiungi ſegregarique nequeat, & al
ter ſine altero fieri non poſsit. [P.1.3.7] Neque enim princeps niſi per nobi=
les eligitur, neque nobilis niſi per principem creatur, atque dignitate
nobilitari decoratur.

[P.1.4] Quod vera nobilitas per exercitia mili=
taria: & ceteras virtutes acquiritur: ac poſ=
ſeſſionaria donatione roboratur. iiij.

[P.1.4.pr] PRoinde uera nobilitas uſu diſciplinaque militari / ac caete=
ris animi / corporiſque dotibus / & uirtutibus acquiritur. Nam
ubi princeps noſter quempiam hominum / cuiuſcunque conditionis
exiſtat, ob praeclara facinora / ac ſeruitia / caſtro, uel oppido, ſiue
uilla, aut alio iure poſſeſsionario / condonauerit, mox ille per hu=
iuſmodi donationem principis (ſtatutione legitima ſubſequente)
in uerum nobilem creatur / & ab omni ruſticitatis iugo eripitur. [P.1.4.1] Et
ista tandem donatiua libertas / per noſtrates / nobilitas appellatur,
unde talium nobilium filii / merito haeredes / & liberi nuncupantur,
& huiuſmodi nobiles / per quandam participationem, & connexionem
immediate praedeclaratam, membra ſacrae coronae eſſe cenſentur:
nulliuſque, praeter principis legitime coronati / ſubſunt poteſtati.

[P.1.5] Quod quilibet de bonis per eum pro=
prijs ſeruicijs conquiſitis: libere
diſponere potest. Tit. v.

[P.1.5.pr] TAle autem ius poſſeſsionarium per exercitia militaria conqui=
ſitum / apud legiſtas peculium caſtrenſe / quod uero litterali
ſcientia / uel doctrina cuiuſpiam acquiritur, peculium quaſi caſtrenſe
nuncupatur., & dicitur peculium quaſi proprium, uel priuatum bonum /
ita quod licet filio de eo facere quicquid uoluerit / etiam praeter uolunta
tem patris, & econtra, [P.1.5.1] & inde traxit originem, ac fundamentum illa
laudabilis / & uetuſtiſsima ab olimque approbata conſuetudo no=
ſtra / quod ſcilicet / quilibet dominorum baronum, ac magnatum / & nobilium /
de & ſuper uniuerſis rebus, boniſque / & iuribus poſſeſsionariis per
eum propriis ſuis laboribus, ſeruitiis, & uirtutibus / qualitercunque
acquiſitis / & inuentis, ante diuiſionem cum patre, uel fratribus factam,
liberam (prout uoluerit) diſponendi ſemper habet poteſtatis fa=
cultatem, ſicuti inferius in ſerie diuiſionum inter fratres fiendarum /
limpidius declarabitur.

[P.1.6] Quod nobiles etiam abſque poſſeſſionaria do=
natione creantur: quodque ad nobilitatem compro=
bandam: inſignia nobilitaria non ſint in iudi=
cio necceſſaria. Tit. vj.

[P.1.6.pr] SCiendum ulterius quod ueri nobiles etiam alio modo / & abſque
iurium poſſeſsionariorum donatione fiunt, & creantur, dum
uidelicet princeps noſter / quoſcunque plebeae conditionis homines
a ruſticitatis / & ignobilitatis ſeruitute / ſequeſtrando / & eximendo /
in coetum / ac collegium numerumque uerorum regni nobilium aggregat &
aſcribit. Tales / etiam ſine poſſeſsionaria collatione / ueri nobiles re
putantur, qui quidem nobiles utroque modo creati / & eorundem cun=
cti haeredes / per lineam uirilis ſexus legittime deſcendentes (ſi etiam
arma, ſeu inſignia nobilitaria / aut litteras ſuper armorum figuris,
& collationibus editas non habeant) ueri tamen ſemper nobiles
cenſentur. [P.1.6.1] Arma enim a principe cuipiam conceſſa, non ſunt de ne=
ceſsitate, ſed ſolummodo de bene eſſe nobilitatis. Nam armorum col
latio ſimpliciter facta / non nobilitat quenquam. Cum etiam ciuium / & ple
baeorum hominum multi habeant armorum inſignia per principem do=
nata, per haec tamen in medium nobilium non computantur. [P.1.6.2] Ad nobili=
tatem itaque comprobandam non petuntur in iudicio exhiberi inſignia /
uel arma nobilitaria, ſed ſolae litterae donationales, uel ſtatutoriae
cum declaratione poſſeſsionariae collationis aeditae, produci de=
bent: immo illis non habitis, litterae dumtaxat expeditoriae ſuper
ſolutione Quartalitiorum (dummodo tempus praeſcriptionis iurium
regalium tranſcendiſſe dinoſcantur) confectae, ad comprobationem
huiuſmodi nobilitatis abunde ſufficiunt. [P.1.6.3] Nam Quartalitia non ni=
ſi de iuribus poſſeſsionariis acquiſiticiis ſoluuntur. [P.1.6.4] De iuribus autem
empticiis non Quartalicia ſed portiones congruentes puellis, &
filiabus baronum, ac magnatum / atque nobilium dantur.

[P.1.7] Quod ex nobili patre: & ignobili matre
generati: veri nobiles cenſentur:
ſed non econuerſo. Titulus vij.

[P.1.7.pr] ITem illi, qui ex nobili dumtaxat matre, & ruſtico patre
ſunt propagati, ueri nobiles non dicuntur, niſi forſitan
mulier ipſa / fuiſſet per regem in uerum haeredem iurium paternorum
(ſine tamen praeiudicio legitimorum ſucceſſorum) praefecta, atque creata.
[P.1.7.1] Nam hoc modo / filii ſui / etiam ex ignobili patre progeniti (quia prae=
fectio naturam uimque donationis / ac iurium poſſeſsionariorum collati=
onis ſapit / atque repraeſentat) ueri nobiles reputantur. [P.1.7.2] Econtra uero
ex nobili patre, & ignobili matre filii procreati / recti / & ueri nobi=
les cenſentur. [P.1.7.3] Pater enim generat / mater autem formam ſolum generan
di dat, & praeſtat. [P.1.7.4] Qualiter autem praefectio praenotata fieri poſsit, &
debeat, inferius eam ſcriptam habebis.

[P.1.8] Quod etiam per adoptionem nobiles
fiunt: & creantur. Tit. viij.

[P.1.8.pr] ITem fiunt adhuc & alio modo nobiles, per adoptionem,
dum uidelicet quis dominorum, uel nobilium, ruſticum ſeu ig=
nobilem quempiam / in filium ſibi adoptauerit / & ſucceſſorem / haere=
demque bonorum ſuorum ſubſtituerit, & huiuſmodi adoptioni conſenſus
regius acceſſerit: tandem & ſtatutio legitima bonorum ipſorum, ſubſe=
quuta fuerit (quia adoptio aeque ſicuti praefectio cum conſenſu regio uim
donationis tenet) ignobilis ille, & filii ſui / ueri nobiles reputantur.

[P.1.9] De quatuor priuilegiatis: & precipuis
nobilium libertatibus. Tit. ix.

[P.1.9.pr] QVamuis autem horum nobilium multae ſint libertates per priui=
legia, & conſtitutiones principum explicatae; quatuor tamen
cenſentur eſſe praecipuae, quas hic inſerendas curaui.[P.1.9.1] PRIMA igitur
eſt quod ipſi niſi primum citati, uel euocati, ordineque iudiciario con=
demnati fuerint / in eorum perſonis, ad quorumuis inſtantiam, uel cla=
mores, aut preces, nuſquam & per neminem detineri poſſunt. [P.1.9.2] Violatur
tamen haec libertas in factis, cauſiſque criminalibus / puta homicidio
deliberato: uillarum combuſtione: furtoque & rapina / ſeu latrocinio /
atque etiam uiolenti adulterio, in quibus honorem / titulumque / & libertatem
nobilitatis quilibet amittit. Et ſi poterit etiam per ruſticanam manum
in loco delicti & criminis commiſsi, libere ſemper talis detineri, &
iuxta ſuos exceſſus condemnari, punirique merito ualebit. [P.1.9.3] Verum
tamen ſi de loco delicti aufugerit / & manus adverſantium euaſerit,
poſtea non aliter niſi citatione, uel euocatione mediante, proceſ=
ſuque iuridico damnari, & aggrauari debebit. [P.1.9.4] SECVNDA liber=
tas / quod nobiles totius regni, nullius praeterquam principis legitime
(ut praetactum eſt) coronati, ſubſunt poteſtati, & ipſe quoque prin=
ceps noſter, ad ſimplicem querelam, & ſiniſtram ſuggeſtionem ali=
cuius / neminem eorum praeter uiam iuris / & altera parte non audita in
perſona / uel rebus ſuis / ordinaria authoritate, impedire poteſt.
[P.1.9.5] TERTIA eſt / quod iuſtis eorum iuribus, & omnibus prouentibus
intra terminos territoriorum ſuorum adiacentibus, liberam ſemper prout
uolunt / fruendi habent poteſtatem, ab omnique conditionaria ſeruitu=
te, ac datiarum, & collectarum / tributorum uectigalium / triceſimarumque ſo=
lutione, per omnia immunes / & exempti habentur / militare dum=
taxat pro regni defenſione tenentur. [P.1.9.6] QVARTA (ut reliquas prae=
teream) & ultima eſt / quod ſi quiſpiam regum, & principum noſtrorum, liberta
tibus nobilium in generali decreto, excellentiſsimi principis quondam
domini ſecundi Andreae regis, cognomento Hieroſolymitani (ad quod
obſeruandum quilibet regum Hungariae, priuſquam ſuum ſacro caput dya
demate coronaretur ſacramentum praeſtare ſolet) declaratis & expreſ
ſis / contrauenire attemptaret / extunc / ſine nota alicuius infidelitatis /
liberam illi reſiſtendi, & contradicendi habent in perpetuum facultatem.
[P.1.9.7] PEr nobiles autem hoc in loco generaliter uniuerſos dominos prae=
latos, barones, caeteroſque magnates, & alios regni huius proce=
res intellige / qui (ſicut praenarratum eſt) una eiuſdemque libertatis
praerogatiua ſemper muniuntur.

[P.1.10] Quod princeps noſter cunctorum domi=
norum: baronum: ac nobilium regni: verus
& legitimus ſucceſſor eſt. Tit. x.

[P.1.10.pr] QVia dictum eſt ſuperius / quod omnis nobilitatis / & poſſeſsionariae
collationis plenaria poteſtas in principem noſtrum tranſlata
eſt: ideo aduertendum quod princeps ipſe noſter uniuerſorum domino=
rum / baronum & magnatum / ac aliorum regni nobilium poſſeſsionato=
rumque hominum, in caſu quo quis eorum ſine haeredibus / & poſteris
deceſſerit / uerus / & legitimus ſucceſſor eſt, [P.1.10.1] omnia enim bona, &
iura eorum poſſeſsionaria / ab ipſa ſacra regni Hungariae corona,
uirtute tranſlationis praenotatae / originaliter dependent / & ad ean
dem ſemper reſpiciunt / deuoluunturque / eorum poſſeſſore legitimo
deficiente. [P.1.10.2] Vnde inoleuit iſta conſuetudo dudum approbata / quod
unica, & ſingularis perſona / quis exiſtens / ueroque & legitimo ſuc=
ceſſore carens / ac deſtituta / ſuper iuribus ſuis poſſeſsionariis / ſine
conſenſu regio nil quicquam iure perennali diſponere poteſt. Immo
etiam pignoris titulo nullam de eiſdem faſsionem ultra communem eſti=
mationem eorundem / faciendi habet facultatem / prout infra latius ſuo
loco ſuper ea re tractabitur. [P.1.10.3] Praeterea cunctorum quoque dominorum
praelatorum, & uirorum eccleſiaſticorum, princeps ipſe noſter / uerus pa=
riter, & legitimus ſucceſſor eſt, non quantum ad bonorum & iurium
poſſeſsionariorum ab eccleſia ablationem / & ſequeſtrationem / ſed quan=
tum alteri (uacantibus praelaturarum ſedibus / & eccleſiarum rectorati=
bus) ad gubernandum cum eccleſia collationem / saluo iure confir=
macionis Archiepiſcopatuum, & Epiſcopatuum / quae iuriſdicioni ſa=
cro ſanctae Romanae / dumtaxat eccleſiae / ſubeſſe dinoſcitur.

[P.1.11] Quod papa in collationibus benefic
iorum eccleſiaſticorum in hoc regno nul=
lam iuriſdicionem retinuit: preter con
firmationis auctoritatem. Tit. xj.

[P.1.11.pr] SCiendum autem quod licet papa / ſeu ſummus pontifex,
utramque iuriſdicionem, temporalem ſcilicet / & ſpiritualem ha=
beat / in collationibus tamen beneficiorum eccleſiaſticorum pro tempore
uacantium / in hoc tamen regno / ſummus ipſe pontifex / nullam iu=
riſdicionem exequitur, praeter confirmationis auctoritatem. Et hoc
quadruplici ratione. [P.1.11.1] PRIMO ratione fundationis eccleſiarum. Quia
reges Hungariae / cum ſoli fuerint omnium eccleſiarum / & epiſcopa=
tuum, abbatiarumque / & praepoſiturarum in hoc regno fundatores, per
eiuſcemodi fundationem / omnem facultatem iuris patronatus / nomi=
nationis / electionis / ac collationis beneficiorum / ſibipſis acquiſierunt,
& uendicarunt. Qua ex cauſa / iuris uidelicet patronatus ratione /
pertinet ſemper ad reges noſtros / hoc in regno / beneficio=
rum eccleſiaſticorum collatio. [P.1.11.2] SECVNDO ratione ſuſceptae chriſtianitatis. Quia Hungari / non per praedicationem apoſtolicam /
uel apoſtolorum / quorum principis uicem / & perſonam in terris papa
gerit, ſed per inſtitutionem proprii regis eorum ſanctiſsimi uideli
cet Stephani regis / de quo & ſuperius memini / conuerſi ſunt / ad

catholicam fidem / qui primus omnium / Epiſcopatus / Abbacias / &
praepoſituras / hoc in regno fundauit / & harum omnium eccleſiarum prae
laturas, ac beneficia ſolus ipſe ex annuentia ſummi pontificis / qui
bus maluit (idoneis tamen & uirtutibus probitatum / inſignitis) con=
tulit / sicuti eccleſia de eo ſolenniter canit / hic (uidelicet sanctus
Stephanus) ad inſtar Salomonis ſtruit templa / ditat donis / ornat
gemmis / & coronis / cruces & altaria. Et mox ſubinfertur / Ad re=
gendum haec praelatos uiros ponit litteratos / iuſtos / fidos / & proba=
tos ad robur fidelium. Sic talentum ſibi datum deo reddens duplicatum /
ab aeterno praeparatum ſibi ſcandit ſolium. Ecce aperte deſcribitur /
quod ipſe / & non alter quiſpiam ad regenda templa per eum conſtru=
cta / doniſque ditata / praelatos iuſtos & fidos poſuit / prout ex eius
quoque hiſtoria / & pluribus priuilegiis ſuis ſuper eccleſiarum funda
tionibus & dotationibus confectis / liquide patet. Itidem / & plerique
Caeſarii ac pontificii iuris interpretes ſuis commentariis conſcriptum
prodidere. [P.1.11.3] Vnde etiam rex & apoſtolus dici meruit / eo quod uices apo=
ſtolorum in terris praedicatione / & bonorum operum / atque exemplorum
exhibitione / geſsit / & propterea duas quoque cruces per collatio=
nem ſummi pontificis in ſignum ſuae ſanctitatis / quod ſcilicet rex / &
apoſtolus iuſte diceretur, digne meruit habere pro armorum inſig=
nibus / unde ab illius tempore / gens Hungarica / duplicatam crucem
pro armis / ac inſignibus habere pariter / & geſtare conſueuit. Inſig=
nium namque quatuor fluminum / ſcilicet Hiſtri ſeu Danubii / ac Thy=
biſci / ſeu Thyciae / necnon Zauae & Drauae a regno Pannoniae / quod
modo Hungari incolunt / atque inhabitant / pro ſe uendicauit. [P.1.11.4] TER
TIO ratione legitimae praeſcriptionis / quoniam reges Hungariae
a tempore regiminis eiuſdem beatiſsimi Stephani noſtri regis qui
anno dominicae incarnationis primo ſupra milleſimum / in regem
Hungaricae gentis feliciter inunctus pariter & coronatus eſt / ad
haec uſque tempora / ſemper in reali / & pacifico uſu / ac poſſeſsione
collationis huiuſmodi beneficiorum eccleſiaſticorum / plusquam per quin
gentos annos perſiſtentes / tempus praeſcriptionis iurium eccleſia=
ſticorum / etiam ſanctae ſedis apoſtolicae / iteratis uicibus du=
dum tranſcenderunt. [P.1.11.5] QVARTO quia iſta libertas regni / quantum
ad beneficiorum collationes olim tempore domini Sigiſmundi im=
peratoris, & regis noſtri una cum complurimis libertatibus huius
regni / in generali / ac caelebri concilio Conſtantienſi, cui triginta &
duos cardinales demptis aliis uiris eccleſiaſticis / & multis princi=
pibus Chriſtianis praefuiſſe conſtat / corroborata, iuriſque iurandi
religione firmata fuit / prout in bulla ſuperinde confecta / clare con=
tinetur. [P.1.11.6] Hoc autem concilium (ut ſummarie / breviſsimeque tangam) per
quadriennium durauit. Nam anno domini milleſimo quadringen=
teſimo decimo quarto incepit. In quo concilio tandem anno ſalu=
tis milleſimo quadringenteſimo decimo ſeptimo, papa Otto / qui
Martinus quintus appellatus eſt / electus extitit / poſtea uero anno
ſequenti uidelicet milleſimo quadringenteſimo decimo octauo /
idem concilium ipſius Martini pontificis, praefatique Sigiſmundi im
peratoris iuſſu diſſolutum fuit / & in eodem concilio Ioannes uige=
ſimus tercius pontificatui (licet inuitus) abdicauit / Gregorius ue=
ro ſponte ceſsit, & renunciauit / sed Benedictus pene obſtinatus
& cedere nolens / decreto concilii reprobatus / ac pontificatu pri=
uatus extitit / & in eodem concilio Ioannes Huſs, & Hieronymus Pra=
genſis eius condiſcipulus haeretici / combuſti & incinerati fuerunt.
SCISMA uero pro quo tollendo & dirimendo concilium ipſum
(ſpiritus ſancti gracia mouente) aggregatum pariter &celebratum
erat / nouem & triginta annis duraſſe recolitur / quod tandem opera
ipſius Sigiſmundi imperatoris ſublatum extitit / atque pax & tran=
quilitas peroptata / dei eccleſiae feliciter reſtituta.

[P.1.12] Quod omnes domini prelati: et perſo
nae eccleſiaſticae: regi noſtro ad fidelitatis
homagium preſtandum obligantur: et
quod ratione bonorum temporalium coram
iudicibus ſecularibus iuri ſtare tenentur. Titulus. xij.

[P.1.12.pr] CVm igitur collatio beneficiorum eccleſiaſticorum / ſimul cum
bonis / & iuribus poſſeſſionariis / ad eccleſias dei pertinen=
tibus / ad principem / & regem noſtrum ſpectare dignoſcatur / ideo om=
nes uiri eccleſiaſtici cuiuſcunque ordinis / gradus / ac dignitatis exi=
ſtant / qui in hoc regno Hungariae / caſtra / caſtella / fortalicia / ciui=
tates / oppida / uillas / poſſeſsiones & praedia / uel etiam alia quaecunque
iura poſſeſsionaria / gubernant / & poſsident / non obſtante / digni
tatis / & exemptionis eorum praerogatiua / libertate / regi / & principi
huius inclyti Hungariae regni legitime coronato / inſtar perſona=
rum ſecularium eiuſdem regni ad homagium fidelitatis praeſtandum /
ſemper obligantur / [P.1.12.1] & ratione huiuſmodi bonorum temporalium /
quae poſsident / quorumlibet etiam actuum potentiariorum, ac aliorum ne=
gotiorum exinde emergendorum / in preſentiam quorumlibet iudicum
regni ordinariorum ab eorum aduerſariis (ſi quos habuerint) in cau=
ſam libere conueniri / & attrahi poſſunt, coram quibus / more alio=
rum ſaecularium reſpondere / iurique ſtare tenentur.

[P.1.13] De donationibus regiis: & earum ſpe
ciebus in generali. Tit. xiij.

[P.1.13.pr] QVoniam omnes domini praelati / barones / magnates / no=
bileſque / & proceres totius regni Hungariae / necnon reg=
norum eidem incorporatorum / ac partium ſibi ſubjectarum / cuiuſcunque
ſtatus / conditionis / dignitatiſque / & praeeminentiae exiſtant uniuerſa
eorum iura poſſeſsionaria / ex donationibus ſereniſsimorum domi
norum regum Hungariae habent / atque poſsident. In primis igitur
de donationibus regiis / & earum ſpeciebus in generali dicendum oc=
currit. [P.1.13.1] Vbi ſciendum eſt / quod donatio regia duplex eſt / ſcilicet pu=
ra / & mixta. [P.1.13.2] Pura donatio eſt iurium poſſeſsionariorum in iuriſdici=
onem ſacrae regni coronae legitimae redactorum perennalis per prin
cipem cuipiam / ob ſeruitia / uel praeclaras uirtutes / facta collatio.
[P.1.13.3] Mixta uero donatio dicitur illa / quae ultra ſeruitium / etiam ſummam
aliquam pecuniarum complectitur / & talis / uſitato uocabulo / inſcriptio
nuncupatur. [P.1.13.4] Regia enim maieſtas (ex praedeclarata iuriſdicione
ſacrae coronae regni huius Hungariae) de & ſuper uniuerſis iuri=
bus poſſeſsionariis / quorumcunque decedentium / & in ſemine, uel
haeredibus deſtitutorum / ac deficientium / liberam (prout uoluerit) di=
ſponendi / pro ſe ſcilicet reſeruandi / uel alteri cui maluerit confe=
rendi, aut inſcribendi / plenariam ſemper habet poteſtatis facultatem.
[P.1.13.5] ET NE prauorum hominum / patrata malitia / impunita relinqueretur.
Neue nobilitas / & ruſticitas / aequalis eſtimationis cenſeretur. Rur=
ſus ne fidelitas / ac infidelitas / ſimile praemium ſortiretur. Ad conteren=
dam igitur / infidelium proteruiam / & rebellionem / prauorumque / & flagiti=
oſorum hominum male agendi licentiam / reprimendam / maiores noſtri /
non ſolum iura poſſeſsionaria aliquorum in ſemine (ut praefertur)
deficientium / uerum etiam contra ſtatum publicum regni huius / ex eoque
in deſpectum dignitatis regiae maieſtatis contumaciter ſeſe erigen=
tium / ac alios praeter iuris aequitatem abſolute / temerarieque turbantium /
ad ſacram coronam dicti regni Hungariae / conſequenterque colla=
tionem regiam (etiam ſuperuiuentibus illis) deuoluenda eſſe / tum
iuris rigore exigente / tum uero reipublicae utilitate expoſcente /
communi decreto ſanxerunt / atque ſtatuerunt / ut exemplo punicionis
ſceleratorum / alii terreantur / alii uero ad opera fidelitatis exercenda,
atque peragenda / ſi quibus forſitan talium bona collata fuerint / fer=
uentius accendantur.

[P.1.14] De caſibus notam infidelitatis affe=
rentibus. Tit. xiiij.

[P.1.14.pr] SVnt igitur caſus iſti / & uocantur notae infidelitatis / in qui=
bus regia maieſtas / bona aliquorum / eiſdem ſuperuenienti=
bus / cui uoluerit de iure, libereque donandi habet facultatem. [P.1.14.1] PRI=
MVS eſt de crimine laeſae maieſtatis / ſi quis uidelicet impias manus
in perſonam principis noſtri iniecerit uel capiti eius gladio / aut ue=
neno inſidiatus fuerit / ſive murum aut domum in quo princeps ipſe
extiterit uiolenter inuaſerit. [P.1.14.2] SECVNDVS caſus eſt / ſi quis euiden
ter ſe erigit / & opponit contra ſtatum publicum, regis & coronae. Haec
tamen erectio ſeipſum iuſte defendendo / notam afferre non intel
ligatur. [P.1.14.3] ITEM qui conficit falſas litteras / uel falſis litteris eui=
denter utitur in iudicio. Aut qui ſculpit / uel utitur falſis ſigillis.
[P.1.14.4] ITEM Cuſſores falſarum monetarum / uel eiſdem monetis ſcienter /
& publice in magna quantitate utentes. [P.1.14.5] ITEM occiſores, uel uul
neratores fratrum: ac conſanguineorum ſuorum / uſque ad quartum gradum
incluſiue. Necnon parricidae: uxoricidae: ac mariticidae. Veruntamen
uxoricidium, & mariticidium intellige praeter iuris proceſſum / & aequi
tatem / patratum. [P.1.14.6] ITEM ſtupratores conſanguinearum / ſimiliter uſque
ad quartum gradum incluſiue. Aut nouercarum uiolatores. Inceſtuoſi /
dum fuerint euidenter conuicti, uel proſcripti. [P.1.14.7] ITEM incendiarii
publici uillarum, & poſſeſsionum. [P.1.14.8] ITEM inductores exterorum homi
num ſpoliatorum / uel ſtipendiariorum ad diſturbandum internum regni
ſtatum. [P.1.14.9] ITEM uiolatores litterarum fidei publicae: uel ſalui condu=
ctus / dum euidenter fuerint conuicti. [P.1.14.10] ITEM Traditores caſtrorum
dominorum propriorum. Necnon expugnatores, & interceptores,
aut ſubtractores caſtrorum, uel caſtellorum, aut aliorum fortalitiorum quo=
rumcunque regnicolarum / dum euidenter fuerint conuicti. [P.1.14.11] ITEM In
teremptores, captiuatores, uerberatores, uel uulneratores iudicum
ordinariorum regni: & eorundem uices in iudiciis gerentium. [P.1.14.12] ITEM
occiſores litigantium, ſeu cauſantium, ſiue ad regiam maieſtatem / aut ad
octauas, uel breuia iudicia / ſiue ad ſedem iudiciariam alicuius comi=
tatus, aut alia quaecunque loca iudiciorum / ad cauſarum ſcilicet proſequu=
tionem proficiſcentium / uel ad dietam / & conuentionem generalem de
regio edicto celebrandam / uenientium / & accedentium.[P.1.14.13] ITEM Occi=
ſores, uulneratores, aut uerberatores hominum regiorum, ac teſtimo
niorum capituli, uel conuentus / in exequutione aliqua proceden=
tium. [P.1.14.14] ITEM publici haeretici / damnatae ſcilicet haereſi adherentes.
[P.1.14.15] ITEM mutilatores membrorum, & eruitores oculorum / praeter banos
waywodas, & alios honores / in confinibus regni tenentes. [P.1.14.16] ITEM amiſſores caſtrorum finitimorum regni. [P.1.14.17] ITEM adminiſtratores ar=
morum, & uictualium thurcis, & aliis infidelibus / regni ſcilicet huius
aemulis, & hoſtibus. [P.1.14.18] ITEM turbatores, detentores: & ſpoliato=
res illorum / qui ſectae eorum damnatae renunciantes ex Thurcia
regnum ad iſtud confugiunt moraturi.

[P.1.15] Quod bona latronum: furum: & homicida=
rum Donationi regie non ſubiacent. xv.

[P.1.15.pr] EX praemiſsis itaque caſibus ſubſequitur / quod furum, ac la
tronum / ſeu praedonum, & aliorum eiuſcemodi ſpoli=
atorum. Item homicidarum, & alio modo nobiles uulnerantium,
ſeu uerberantium (demptis caſibus praedeclaratis) domoſque eorum
uiolenter inuadentium: nec non poſſeſsiones, & iura poſſeſsio=
naria, territoriaque aliorum depraedantium, uel occupantium / bona
& iura poſſeſsionaria / in Fiſcum regium / non deuoluuntur: neque
collationi regiae maieſtatis ſubiacere dignoſcuntur: ſed tales / capi=
tali dumtaxat ſententia / fures ſcilicet patibulo: praedones uero pa=
lo / uel rota, caeteri autem gladio / iuxta ſcilicet eorum demerita ſunt
feriendi / atque puniendi. [P.1.15.1] Bona uero / & iura poſſeſsionaria ipſorum
(ſi & ubi morte damnati fuerint) in filios / uel illis non exiſtenti=
bus / in fratres eorum generationales / aut alios legitimos eorum
ſucceſſores / deriuantur. [P.1.15.2] Vbi autem gratia regia / illis conceſſa, &
ſententia nihilominus exequuta fuerit / extunc iura ipſorum poſſeſ=
ſionaria / a manibus iudicis, & aduerſae partis / ad inſtantiam ſcilicet
cuius ſententia lata extiterit / per filios, aut fratres ipſorum genera
tionales, uel alios ſucceſſores legitimos eſtimatione communi
mediante / redimuntur / prout in ſententiarum ſeriebus in ſecunda
parte / clarius dicetur.

[P.1.16] Quod differentia eſt inter notam infidelitatis
& ſententiam capitalem dupliciter. xvj.

[P.1.16.pr] DIfferentia itaque eſt inter notam infidelitatis, & ſententiam capi=
talem / dupliciter. PRIMO / quia per notam infidelitatis &
caput / & haereditas / ſeu perpetuitas omnium bonorum, iuriumque poſſeſ
ſionariorum infidelis hominis amittitur, & nunquam haereditas ipſorum iurium
poſſeſsionariorum ad portionem ſuam cedentium / in filios / uel fratres ge
nerationales talis infidelis / aut labe infidelitatis irretiti, obfuſcatique,
& condemnati hominis (ſi etiam capite plecteretur) de caetero reuertitur. [P.1.16.1] Immo genealogia ſua: uel generationis ſuae propago / in ignominiam
contemptumque infidelitatis / & in laudem praeclarae uirtutis / illibatae fidelitatis
quantum ad deuolutionem bonorum a ſe perpetuo aliena efficitur.
FILIOS tamen intellige iam natos / & non naſcituros. Nam poſt
paternam condemnationem / ſeu labe infidelitatis eius innodationem /
filii naſcituri in iuribus paternis (ſi gratiam regiam / & dominium
adhuc bonorum ſuorum pater eorum conſequutus fuerit) merito / ri=
teque ſuccedunt. [P.1.16.2] GRATIA tamen haec regia ad ſucceſsionem ad mutu
am / quantum ſuper deuolutione bonorum generationi ſuae (demptis
filiis poſt condemnationem procreandis) in nulla parte ſuffragabi=
tur. Nec trahit alios filios prius natos, uel fratres generationales
ipſa gratia / cum condemnato illo / ad priorem ſucceſsionis eorum ſta=
tum / niſi mutuus ſuper deuolutione bonorum ex nouo contractus
per faſsiones inſtrumentales inter eos ſequeretur: & conſenſus
ſuperinde regius / impetraretur. Hoc enim modo & non aliter /
mortua / & amiſſa ſucceſsio / uiuificabitur / atque inſtaurabitur. [P.1.16.3] PER
SENTENTIAM VERO capitalem / proprietas / & haereditas
bonorum,/ ac iurium poſſeſsionariorum non amittitur / ſed ſi ſen=
tentia condemnatus quiſpiam extremo ſupplicio punietur / ex=
tunc uniuerſa bona, & iura ſua poſſeſsionaria in filios (ſi habu=
erit) uel fratres ſuos propinquiores, aut alios legitimos ſucceſ=
ſores / ſimpliciter deuoluuntur. [P.1.16.4] Si autem gratiam regiam meru=
erit, & exequutio ſententiae nihilominus per aduerſam partem
peracta fuerit / tunc eadem iura poſſeſsionaria / filii / uel fratres, aut
alii legitimi ſucceſſores / eſtimatione (ut praefertur) communi / in ter
mino per iudicem ad id praefigendo / ad ſe redimendi / habent aucto
ritatem. [P.1.16.5] ALIA inſuper differentia inter notam / & ſententiam / eſt / quo
niam condemnatus homo / cum aduerſa parte / etiam poſt latam &
pronunciatam ſententiam (ante tamen eiuſdem ſententiae exequuti
onem) ſi concordauerit / aut concordare poterit / extunc illi / neque
gratia regia eſt neceſſaria, neque iudex / ſe in dominium bonorum,
ac iurium poſſeſsionariorum ipſius ſententiati hominis / ingere=
re poterit. [P.1.16.6] NOTAM tamen infidelitatis ſi quis incurrerit / ſi etiam
cum eo / quem in caſibus praenarratis laeſerit / plene concordaue=
rit / ab impetitione tamen illius / cui regia maieſtas bona, & iura
poſſeſsionaria per aliquam notam contulerit / ſe praecauere non
poterit / ex iuriſdicione etenim ſacrae coronae regni huius / contra
cuius utputa dignitatem / auctoritatemque infidelis ipſe deliquit /
& ex conſequenti collatione regiae maieſtatis / impetrator eiuſce=
modi bonorum, & iurium poſſeſsionariorum / liberam agendi, proce=
dendique / & ea bona / iuris ordine obſeruato / pro ſe uendicandi, &
appropriandi plenariam habet poteſtatis facultatem.

[P.1.17] Qui ſint: & intelligantur heredes: & poſteri=
tates: & qualia bona ſolum maſculinum:
qualiaue: vtrumqve ſexum concernant. xvij.

[P.1.17.pr] CAeterum / quia ab inceptae materiae proſequutione (ob oc=
currentem / & quidem neceſſariam, notae / & ſententiae hoc in lo=
co declarationem / pariter & diſtinctionem) digreſsionem feci. Igitur ad
Donationum regiarum euidentiorem explanationem reuertendo / & primo
clauſulam illam / sine haerede decedentium, uel in ſemine deficientium
declarando. [P.1.17.1] NOTANDVM eſt / quod quamuis appellatione poſterita
tum omnes de iure patri, uel matri ſuccedere debentes / etiam poſthumis
incluſis ſiue mares / ſiue foeminae ſint / intelligantur: prolium uero no=
minatione tam filii / quam filiae iam nati, uel natae / poſthumis excluſis /
ſignificentur / liberorum ſiquidem nuncupatione & filii & filiae / nepoteſque
& neptes pariter contineantur / tamen de uetuſta / & approbata regni
huius noſtri conſuetudine / haeredes ſolummodo filii legitimi / qui iu=
ribus paternis haereditariis ſuccedere ſolent / intelliguntur / [P.1.17.2] licet in ca=
ſu / quo bona / & iura poſſeſsionaria paterna, uel etiam materna /
utrumque ſexum / tam ſcilicet mares / quam etiam foemellas concernere dignoſcuntur
Haeredis nomen ipſae quoque filiae (licet improprie) gerere permit
tantur. Filiae itaque / quia non omnibus bonis, & iuribus paternis partici=
pant / ideo recte non haeredes / ſed poſteritates potius / nuncupan=
tur. [P.1.17.3] Et poſteritates quoque dico nuncupari / non quantum ad iurium pa
ternorum communiter, & ſemper deuolutionem / ſed quantum ad ſangui=
nis propagationem, & in caſibus / quibus legitime ſorciuntur bonorum
paternorum / uel maternorum ſucceſsionem. [P.1.17.4] Nam iura dumtaxat poſſeſ
ſionaria pecuniis paternis / aut maternis empta / & comparata. Praete=
rea in homagium alicuius interempti / nobilis data & obligata / caeterum pro
iure Quartalicio, ſeu in ſortem refuſionis, & reſtitutionis quartae puellaris
perpetuo collata, & inſcripta / dummodo huiuſmodi perennalis in
ſcriptio Quartalicii non ſit in preiudicium fratrum, uel aliorum rite ſuc=
cedentium facta. Item illa etiam iura poſſeſsionaria / in quibus aliquae
puellae, uel foeminae per regiam maieſtatem (ſine tamen praeiudicio fra=
trum generationalium) in ueros ſucceſſores / quo ad utrumque ſexum
praeficiuntur / ius foemineum aeque / ueluti maſculinum ſequuntur, [P.1.17.5] alia
uero uniuerſa iura poſſeſsionaria qualitercunque acquiſita ſolum=
modo iuri maſculino deſeruiunt. [P.1.17.6] Et dixi notanter pecuniis pater=
nis, uel maternis empta / quoniam in bonis, & iuribus poſſeſsiona=
riis pecuniis aliquorum fratrum comparatis / puellae ſeu foeminae, ſorores
uidelicet eorum / nil iuris habere poſſunt, neque collaterali modo / ip=
ſae foeminae ſuccedere, aut portionem aliquam acquirere permittuntur:
ſed iuribus tantum de paternis / aut portionem congruentem in caſibus
immediate praeſcriptis / aut ius Quartalicium pro ſe requirendi ha=
bent auctoritatem. [P.1.17.7] Dixi etiam quo ad utrumque ſexum parimodo notanter.
Nam in caſu / quo / regia maieſtas puellam / ſeu mulierem aliquam / in iu
ribus paternis / uel etiam fraternis (ſi frater ipſe haeredibus careat, &
praefectioni conſenciat) in uerum haeredem, & ſucceſſorem maſculi=
num ſimpliciter praefecerit; non inſerendo ſcilicet in litteris prae=
fectionalibus utrumque ſexum / extunc huiuſmodi iura poſſeſsiona=
ria / mortua ipſa muliere / ſolummodo in filios (ſi habuerit / aliter
autem rurſus in Fiſcum regium) deuoluuntur / & filiae ſuae iuribus dum
taxat / earum Quartaliciis / de eiſdem iuxta huius regni conſuetu=
dinem prouenire debentibus / contentari debebunt.

[P.1.18] Quare iura poſſeſſionaria ſeruicijs conqui=
ſita: ius foemineum non ſequuntur. xviij.

[P.1.18.pr] SI autem queritur / quare bona, ac iura poſſeſsionaria ſeruici=
is acquiſita / ius foemineum non ſequuntur: Reſponde / quod
ideo / quia regnum iſtud Hungariae cum partibus ſibi ſubiectis / in
medio / faucibuſque hoſtium ſitum / & poſitum eſt / quod gladio ſemper /
& armis tutari / defendique ſolet / bona etiam / &iura poſſeſsionaria
(ut communiter) arte militari / ſanguiniſque effuſione / progenitores
noſtri acquiſierunt / & modo quoque acquiri conſueuerunt. Mulieres
autem, & puellae armis militare / cum hoſtibuſque decertare / non ſolent,
neque poſſunt. Et ob hoc bona ipſa iuri foemineo non deſeruiunt.

[P.1.19] Econtra cur iura poſſeſſionaria pecu=
niis empta: ius foemineum eque: ac ma=
ſculinum concernunt. Tit. xix.

[P.1.19.pr] SI uero econtrario conuertitur. Cur iura poſſeſsionaria pe=
cuniis (ut praemiſſum eſt) paternis / aut maternis empta /
ius foemineum aeque ac maſculinum concernunt? Dic / quod ideo / quo=
niam pecuniae inter res mobiles computantur: de rebus autem mobili=
bus tam paternis / quam etiam maternis / & filii, & filiae / aequales portiones
ſorciuntur: & ex conſequenti / etiam de bonis / & iuribus poſſeſsio=
nariis huiuſmodi pecuniis / de quibus / utpote decedente patre, uel
matre / filiae portionem habere debebant / comparatis / portiones con=
gruentes ipſis filiabus dantur. [P.1.19.1] Licet originem, & fundamentum conſi=
derando / quod etiam pecuniae maximis ſeruitiis / & laboribus: inter=
dumque ingenti ſanguinis effuſione / acquiri, & congregari conſue=
uerint. Et quod onera bellorum / & defenſionem patriae / mulieres, ſeu pu=
ellae per ſe gerere / ſupportareque non poſsint / etiam de empticiis bo
nis / & iuribus poſſeſsionariis / portiones perpetuas non mererentur
haberae / ne tamen a ſucceſsione rerum, & bonorum paternorum penitus
excluſae uiderentur / fraternus amor, & dilectio filiorum / qua erga ſo=
rores afficiuntur, & iure quoque diuino affici tenentur / permiſit filias
portiones congruas perennali iure cum eis pariter de praenarratis bonis /
ac iuribus poſſeſsionariis empticiis habere / & onera bellorum / tu=
telamque patriae / in hac parte maritis ipſarum impoſuit peragere / atque ſuffere.

[P.1.20] Vtrum bona nota infidelitatis condem=
nati vtrumque ſexum concernentia: poſt
factam gratiam iterum: vtrique ſexui
deſeruiant. Tit. xx.

[P.1.20.pr] ITem quaeritur / ſi quis in nota infidelitatis condemnatus fue
rit / cuius bona, iuraque poſſeſsionaria utrumque ſexum / ma=
ſculinum ſcilicet & foemineum contigiſſent / atque ſequuta fuiſſent / &
tandem ipſe condemnatus / capiti, ac bonis ſuis gratiam regiam habe=
re meruerit / utrum filiae / poſt gratiam naſciture / in bonis paternis / equa
liter cum filiis ſuccedant / an ne? Quandoquidem priora priuilegia
per ipſam notam infidelitatis mortificata fuere.[P.1.20.1] Dicendum quod ſic. Quia
per gratiam regiam omnia priuilegia priora / ipſius infidelis / quantum
ad haeredes, ac poſteritates poſt ſe (directe tamen & non collate=
rali modo) ſequentes uiuificantur: roburque prioris firmitatis ſorti=
untur / & ex conſequenti bona illa / rurſus utrumque ſexum ſequuntur.
[P.1.20.2] Niſi forſitan in litteris gratioſis exceptio per expreſſum ſuperin=
de fieret. Nam in poteſtate principis conſiſtit gratiae collatio / & bo
norum ipſorum remiſsio. [P.1.20.3] Quemadmodum igitur / & quibus ſub conditioni
bus / princeps ipſe gratiam fecerit: illaque bona remiſerit / ſic etiam de
caetero bonorum eorundem ſucceſsio ſequetur. [P.1.20.4] De filiabus autem / ante
condemnationem paternam natis / nulla eſt quaeſtio. Nam illae porti=
ones ſuas ob patris delictum non amittunt: ad ſucceſsionem tamen mu=
tuam cum eo amplius (ſicuti in ſerie differentiarum notae infidelitatis,
& ſententiae capitalis / praenarratum eſt) non deueniunt.

[P.1.21] An bona tum pro ſeruitijs: tum pecuni=
is ſimul collata: vtrumque ſexum ſe=
quantur. Tit. xxj.

QVaeritur ulterius / ſi regia maieſtas: aut quiſpiam dominorum,
uel nobilium / ius aliquod poſſeſsionarium / ſiue caſtrum / aut
fortalitium: ſiue oppidum, uilla: uel praedium exiſtat / tum pro ſeruitiorum
exhibitione / uel autem beneficiorum & complacentiarum impenſione, tum
uero pro certa pecuniarum ſumma / in litteris ſuperinde Donati=
onalibus, aut etiam Faſsionalibus expreſſata / ſimul cuipiam per
petuo contulerit, & inſcripſerit / utrum huiuſmodi ius poſſeſsi=
onarium / utrumque ſexum ſequatur: an autem / maſculino dumtax=
at ſexui deſeruiat? [P.1.21.1] Dicendum / quod uirilem ſolummodo ſexum concernit /
eo quod bonorum acquiſitio radicem ſemper adeptionis, & conſequuti
onis eorundem, non autem appendiculum, uel ramum reſpicit / propterea
a radice acquiſitionis haereditarium / & non empticium ius eſſe com=
probatur. [P.1.21.2] Veruntamen filiae ſeu foeminei ſexus homines / de eiuſ
cemodi pecuniarum ſumma / portiones ſuas merito rehabere poſ=
ſunt. [P.1.21.3] Vbi autem ſumma ipſa pecuniarum grandis adeo / & notabilis eſ=
ſe uideretur / ut ius illud poſſeſsionarium modo antelato collatum /
uix tanti ualoris reputaretur / extunc ius idem poſſeſsionarium / per
iudicis / & alicuius teſtimonialis loci homines / communi eſtimatione
mediante / eſtimari / & ſecundum huiuſmodi eſtimationis exigentiam /
portio pecuniaria filiabus cedens / per filios reddi debet. [P.1.21.4] COROL=
larium. Vnde ex radice adeptionis bonorum elicitur / quod frater quiſ
piam uendens / precio portionem ſuam poſſeſsionariam alteri fratri /
in quem etiam alioquin iure generationis, & ſucceſsionis huiuſmo
di portio (venditore ipſo deficiente) deuoluenda erat; eadem portio ius foemineum non ſequitur. [P.1.21.5] Et per portionem intellige etiam totalem
poſſeſsionem / & plura alia iura poſſeſsionaria ſimilia. [P.1.21.6] Cauti ſint
itaque acquiſitores / uel emptores bonorum. Prout enim litteras ſuas for=
mabunt / ita & bonorum ſuorum ſucceſsionem, atque deuolutionem habebunt.

[P.1.22] De clauſula donationis per defectum ſeminis:
Quid per ſemen intelligatur. xxij.

[P.1.22.pr] QVoniam in ſerie litterarum regiarum Donationalium / ſuper
bonis, ac iuribus poſſeſsionariis illorum, qui haeredibus
deficiunt conficiendarum / haec clauſula (per defectum ſeminis talis /
uel talis / &c.) ſemper apponi, interſerique ſolet / unde putauerunt
aliqui / quod ſi dominus, uel nobilis ille / qui deficit filias poſt ſe reli=
querit / tunc neceſſe ſit / in eiuſcemodi Donationalibus litteris per
expreſſum deſcribere / pariter & addere / clauſulam maſculini ſexus
ut contineatur in Donationis tenore / per defectum ſeminis maſculini
ſexus / talis / aut talis / &c. Alioquin autem Donationem ipſam non uale=
re: neque impetratori talium bonorum ſuffragari poſſe / arguentes, & al=
legantes / illum in ſemine (eo quod filias habeat) nondum defeciſſe.
[P.1.22.1] Quod tendendum non eſt. Nam per ſemen / uirilis dumtaxat ſeu
maſculinus ſexus / & non foemineus intelligitur. Fruſtra igitur / & ſu=
perfluum eſt / id addere / uel apponere / quod etiam alioquin uocabuli
uirtus continet in ſe. [P.1.22.2] Et ratio eſt / quia naturaliter ex ſemine uiri ſu=
perhabundanti (ut in plurimum) maſculus concipitur: & econtra ex
ſemine / foeminae / foemina generatur. Recte igitur dicitur is in ſemi=
ne defeciſſe (ſi etiam filias habeat) qui in uirili ſexu defecit. [P.1.22.3] Hinc eſt /
quod ex nobili patre, & ignobili matre generati filii / ueri nobiles
reputantur: & patris familiam: conditionemque ſequuntur / ſed non
econuerſo / prout & ſuperius aperte declaraui. [P.1.22.4] Verum tamen / ſi bo=
na, & iura poſſeſsionaria / cuiuſpiam / utrumque ſexum manifeſte
concernunt: & uterque ſexus deficiet / tunc rite / & commode ponenda
erit in Donatione regia / per defectum ſeminis utriuſque ſexus / ta=
lis / &c. ut in ea parte per ſemen / ſucceſsio intelligatur.

[P.1.23] Quanto tempore ius regium durat:
& preſcribitur. Tit. xxiij.

[P.1.23.pr] QVia igitur regia maieſtas / cunctorum dominorum, baronum,
magnatum, procerumque / & regni nobilium / in ſemine defici
entium uerus (ut praemiſi) & legitimus ſucceſſor eſſe cenſetur. Sunt
igitur plures / dominorum, & nobilium, ac regnicolarum / poſſeſsiona=
torum ſcilicet hominum / qui iura regalia pro ſe male uendicantes /
aut uidelicet pignoris titulo / aut Faſsione inualida & inefficaci /
uel regio conſenſu indigente / & neceſſaria / aut alio ſucceſſorio,
uel haereditario iure / in ſe deuoluta fingentes / aut alia indirecta uia /
taliter qualiter dominium eorum (maxime guerrarum, diſturbiorumque
temporibus) ſubintrantes taciturnitatis ſilentio tenere / guberna=
reque / & poſsidere ſolent / ſeſe in eiſdem iuribus poſſeſsionariis
longaeui temporis praeſcriptione mediante / firmare, &fundare
praetendentes. [P.1.23.1] VNDE SCIENDVM eſt / quod ius regium / centum
annis in bonis,/ & iuribus poſſeſsionariis quorumlibet malefidei
poſſeſſorum durat / & exquiri poterit / objectione praeſcriptionis
alicuius non obſtante.

[P.1.24] Quid ſit ius regium diffinitiue: & quid
ius poſſeſſionarium. xxiiij.

[P.1.24.pr] IVs igitur regium dicitur / iuriſdicio ſacrae coronae regni / in
bonis / ac iuribus poſſeſsionariis / per quempiam pro ſe
mala fide / contraque conſenſum regium uſurpatis / tacite latens / &
conſiſtens. [P.1.24.1] Nomine autem iuris poſſeſsionarii generaliter intellige /
caſtra / caſtella / fortalitia / ciuitates / oppida / uillas / poſſeſsiones /
terras / ſyluas / & praedia. [P.1.24.2] VBI SCIENDVM / quod poſſeſsio du=
pliciter accipitur. Primo quidem pro dominio / uſuque / ac gubernati=
one alicuius rei mobilis, uel immobilis. Et hoc modo dicitur poſ=
ſeſsio quaſi pedum poſitio in uſum / ac dominium ipſius rei / quam quis
realiter tenet / & gubernat. [P.1.24.3] Alio modo autem (prout in propoſito)
poſſeſsionis appellatione uilla ſignificatur, & intelligitur. Et hoc
proprie loquendo. Nam caſtra / caſtella / ciuitates / opida / & prae=
dia / ſeparata habent uocabula. [P.1.24.4] Veruntamen hoc in loco / nomine
iuris poſſeſsionarii / generaliter intellige caſtra / caſtella / fortalitia
ciuitates / opida / uillas / portiones / poſſeſsionarias terras / prata / ſyl=
uas / & praedia. [P.1.24.5] Praedium autem nos dicimus / agrum illum eſſe / in quo
prius homines habitare ſolebant / modo tamen nulla edificia ap=
parent / neque coloni habitant / quaſi praedae expoſitum / ab antiquis de
riuatum / qui agros / quos bello capiebant / in praedae nomine habe
bant. [P.1.24.6] Fundum etiam ſeu locum ſeſsionis nobilitaris / atque Iobagio=
nalis / edificiis / & habitatore penitus deſtitutum / ſimiliter praedium ap=
pellamus. [P.1.24.7] Caſtra uero / & caſtella / fortalitia, ciuitates, & opida / no
ta ſunt / & declaratione non egent. [P.1.24.8] Pertinentiarum ſiquidem nominati=
one communiter intelliguntur / & continentur / omnia illa / quae ad ci
uitatem / opidum / aut uillam aliquam ſpectant / prout ſunt terrae arabiles
cultae / & incultae / agri / prata foenilia / paſcua campi / ſyluae / uirgul=
ta / nemora / montes / ualles / uineae / promontoria / aquae / fluuii / piſci
nae / piſcaturae / aquarum decurſus / & molendina: ac earundem loca. Et
generaliter omnes utilitates, ac prouentus ipſi ciuitati / aut opido,
uel uillae deſeruientes. [P.1.24.9] Saepe autem pertinentiarum appellatione com=
prehenduntur omnes iuriſdiciones alicuius caſtri / uel omnia bo=
na mobilia ubilibet adiacentia ipſi caſtro / annexa / atque deſeruientia.
Sicuti ciuitates / opida / uillae / portiones poſſeſsionariae: & praedia.
Tamen huiuſmodi nomine / uel ſignificatione / raro utimur / ſed ciuitates / oppida / uillas / portioneſque / & praedia ad caſtrum attinentia / ſi non ſpecifice / generali tamen poſitione denotare ſolemus.

[P.1.24.10] §. 10. Et quamuis ius regium / ad uniuerſa fere iura poſſeſſionaria / quae donationi / & collationi regiae / quouis modo / uel titulo ſubjacent / generaliter referri / & extendi queat; tamen / ſi quis dominorum / aut Nobilium in caſibus / uel criminibus notain infidelitatis afferentibus / & inducentibus exceſſerit / atque deliquerit: aut ſi quis in ſemine (de recenti) defecerit / huius / uel horum bona / ac iura poſſeſſionaria / non nomine iuris regii ſimpliciter / ſed per notam infidelitatis (eam declarando) uel autem per defectum ſeminis ipſius defuncti hominis / impetrari / & ſaepe in eiuſcemodi donatione / ius quoque regium (ſi quod in illis) bonis etiam aliter haberetur) impetratores apponere conſueuerunt. Ideo deſcriptio ſuper iure regio immediate praedeclarata / non de huiuſmodi genere iuris regii; ſed quantum ad celatores iurium regalium / intelligenda eſt / atque referenda. [Seite 90]

[P.1.25] Titulus 25. Quod impetratores bonorum injuſte / nomine iuris regii / in aeſtimatione eorundem bonorum perennali / condemnantur.

[P.1.25.pr] Si quis itaque nomine iuris regii / aliqua iura poſſeſſionaria pro ſe inpetrauerit / in quorum utpote pacifico dominio quiſpiam Dominorum / aut nobilium ab olim perſtitiſſet: & pertranſitis legitimorum terminorum in cauſa ſuperinde ſuſcitanda proceſſibus (in quatuor enim terminis octaualibus / iuxta conſuetudinem modernorum / eiuſcemodi cauſa finaliter terminari ſolet) ſi dominus / uel nobilis ipſe / iuſto titulo / bonoque iure / impetrata illa iura poſſeſſionaria ſe poſſediſſe / poſſidereque poterit comprobare / extunc impetrator talis / in aeſtimatione perennali / eorundem iurium poſſeſſionariorum / male / & injuſte impetratorum (quorum utputa perpetuitatem pro ſe uſurpare / uendicareque / & legitimum poſſeſſorem illis perpetuo priuare praetendebat) conuinci debet / & condemnari: ut ſimili menſura ſibi remetiatur / & pari damno; quod alteri inferre ſatagebat / conpenſam ſortiatur.

[P.1.25.1] §. 1. Et idem eſt tenendum etiam de illis / qui per notam infidelitatis / in praedeclaratis caſibus / aliqua iura poſſeſſionaria a regia maieſtate pro ſe impetrant / & huiuſmodi crimen notae infidelitatis aduerſus eos / quorum iura poſſeſſionaria impetrata fuerint / comprobare non poterunt: quod uidelicet tales quoque in aeſtimatione ipſorum iurium poſſeſſionariorum perennali (ſi liti cedere noluerint) condemnantur.

[P.1.26.2] §. 2. Licet plerique ſentiant / ipſos ſolummodo in emenda linguae eorum conuinci / & aggrauari debere / ex eo ſcilicet: ut innocentes / & innoxios coram regia maieſtate male diffamaſſe intelligantur.

[P.1.26] Titulus 26. Quod impetratores bonorum per defectum ſeminis quorumpiam / in nullo onere conuincuntur.

[P.1.26.pr] Si quis autem per defectum ſeminis cuiuſpiam decedentis / & haeredibus deficientis bona / uel iura poſſeſſionaria / tanquam ad ſacram regni coronam iura deuoluta / ab ipſa regia celſitudine impetrauerit / & tandem in examine cauſae exinde movendae / eadem iura poſſeſſionaria / non ad collationem regiam / ſed ad fratres aliquos generationales / uel foeminei ſexus ipſius defuncti homines / aut alios legitimos ſucceſſores deriuata fuiſſe / literarum teſtimonio uerificabuntur; tunc impetrans ipſe nulli ſubjicitur poenae / nec ullo onere propterea grauabitur: eo quod mortui hominis bona / tanquam ambigua / haerede ſcilicet maſculino carentis / deſtitutique / impetrauit / ut iuriſdictio ipſius ſacrae regni coronae / in tempore exquireretur / & ambiguitas deuolutionis ipſorum bonorum tolleretur.

[P.1.26.1] §. 1. Nam ille quoque / qui cauſam obtinuerit / & ad ſe bona illa deuoluta eſſe declarabit / forſitan uiuente eo / qui iam occubuit / dominium eorundem bonorum reale non habuit. Ende ſi etiam ius regium in huiuſmodi literis donationalibus per defectum ſeminis emanatis / caſu inſertum / uel annexum fuerit; & ulterius impetrator ille / ius ipſum regium proſequi noluerit; in nullo propterea iudiciali grauamine conuinci debebit.

[P.1.26.2] §. 2. Si tamen ampliori proceſſu pertinaciter cum ipſo regio agere non ceſſabit / rurſuſque ſuccubuerit; tunc poenae praemiſſae ſubjacebit.

[P.1.26.3] §. 3. Poterit autem impetrator ipſe (ſi uoluerit) in cauſa iuris regii legitime procedere.

[P.1.26.4] §. 4. Nam licet conſideratione illius clauſulae / quae in literis donationalibus ſemper inſeri ſolet / uidelicet: Praemiſſis / ſic / ut praefertur / ſtantibus / & ſe habentibus / etc. arbitrati ſunt [Seite 92] nonnulli / caſſata / & inualidata prima parte donationis / que per defectum ſeminis erat / etiam reliquam partem ſuper iure regio confectam caſſari / & annihilari debere; quoniam tamen hoc uerum fuit / quod ille / cuius bona impetrata erant / ſine ſemine deceſſit / clauſula praenotata totali donationi / & cum hoc iuri ipſi regio derogare non uidetur / idcirco impetrator / ipſe ſi uoluerit / cauſam ſuam ſuper dicto iure regio rite proſequi ualebit.

[P.1.27] Titulus 27. Quod bona in lite exiſtentia / per defectum ſeminis impetrari non poſſint.

[P.1.27.pr] Aduertendum eſt autem / quod ſi quiſpiam praetextu haereditatis / aliquorum iurium poſſeſſionariorum / cauſam / litemque ſuſcitaret / & antequam eam ad finem / effectumque perduceret / ab hac luce ſine ſemine decederet; tunc in eo caſu / bona / & iura eiuſcemodi poſſeſſionaria in lite exiſtentia / per defectum ſeminis ipſius decedentis / a principe impetrari non poſſunt.

[P.1.27.1] §. 1. Quoniam propagatio ſanguinis / cuius reſpectu decedens ille / bona ipſa acquirebat / & proſequebatur / exſtincta eſt: princeps autem licet ſucceſſor eius ſit reſpectiue ad bona / quae uiuens poſſidebat / aut poſſidere poterat / non tamen cenſetur eſſe propagatiuus haeres ad ea conſequenda / quae decedens ipſe / iuri ſuo nondum appropriauerat / & addixerat / ſed in dubio adhuc litis illa ſe conſecuturum ſperabat.

[P.1.27.2] §. 2. Verumtamen ſi habuerit bona / ac iura poſſeſſionaria / prae manibus alienis pignoris titulo / uel pro dotalitio / aut quartalitio / ſiue etiam alio redemptibili modo obligata; talia bona / regia maieſtas / uel ille / qui donatione regia potietur / ſeu cui ea contulerit / ad ſe redimendi facultatem ſemper habebit.

[P.1.27.3] §. 3. Nam huiuſmodi obligatio non excludit bonorum proprietatem / qua defunctus ipſe uiuens potiebatur.

[P.1.27.4] §. 4. Et hoc idem eſt de fratribus quoque adoptiuis per omnia ſentiendum / atque tenendum: qui ſucceſſores legitimi / non tamen haeredes ueri fratris defuncti reputantur / & eiuſcemodi bona redemptibilia ſibi uendicare optimo iure poſſunt.

[P.1.27.5] §. 5. Hinc prodiit tritum illud / & uetuſtum / prouerbium: Quod lites pretio uenundari / & coemi non poſſunt. Quod quidem dictum non eſt ſic accipiendum / ut miſerabilis aliqua perſona / egeſtate / & inopia grauata / uel alio defectu praeventa / non poſſit bonorum ſuorum iuſto titulo ſe concernentium reacquiſitionem / & recuperationem / cauſarumque / & litium ex inde ſuſcitatarum / aut movendarum directionem / & proſecutionem alteri commendare. Vel etiam huiuſmodi bona litigioſa / ſeu in lite exiſtentia / bonis ſub conditionibus uendere / & a ſe alienare: ſed ita prouerbium ipſum eſt intelligendum; ut ille / cui bonorum ipſorum uenditio facta / uel eius cauſae proſecutio commendata fuerit / nomine ſuo proprio in eadem cauſa / nec uiuente / ſed neque decedente eo / qui uenditionem huiuſmodi bonorum fecit / procedere poteſt / ſed nomine eiuſdem uenditoris / cauſam ipſam dirigere / & proſequi debet.

[P.1.27.6] §. 6. Exitus autem / & finis litis dubius eſt / & interim / quoaduſque pro parte actoris cauſa ipſa finem ſortietur / uenditor ille / bona huiuſmodi litigioſa / ſua eſſe / non poterit recte affirmare. Ideo neque emptor ualebit pro eiſdem nomine ſuo proprio / tanquam pro bonis uenditoris / in iudicio contendere.

[P.1.27.7] §. 7. Unde ſi litis intermedio / antequam ſcilicet bona praenotata per ſententiam diffinitiuam reobtenta fuerint / uenditor ille deceſſerit; extunc emptor ipſe / impenſam / & oleum pariter perdet. Nam ex ratione praeallegata / amplius in cauſa illa procedere non poterit / & ex conſequenti / lites / hoc eſt bona litigioſa / non potuiſſe pretio comparare / manifeſtum erit.

[P.1.28] Titulus 28. Quod bona donatione regia acquiſita / ſi etiam pecuniarum ſumma contradictoribus ſolvatur / ius foemineum non concernunt.

Item ſaepenumero contingit impetratores aliquorum bonorum / & iurium poſſeſſionariorum / aut per defectum ſeminis quorumcumque decedentium / aut per aliam quamuis notam / uel etiam iuris regii titulo / cum contradictoribus illis / qui tempore executionis huiuſmodi donationum apparuerunt / & ſtatutioni earum contradictionis uelamine obuiauerunt / concordare / [Seite 94] & in unionem devenire / atque ſummam aliquam pecuniarum / eiſdem contradictoribus ſoluere / ut citius / faciliuſque dominium bonorum impetratorum adipiſcerentur. Aut eadem bona ab omni prorſus ampliori ſolutione / cui forte praetextu iurium quartalitiorum / aut dotum / & rerum paraphernalium / & aliorum huiuſmodi negotiorum ſubjacebant / liberarent.

[P.1.28.1] §. 1. Unde putauerunt nonnulli / talia bona ius foemineum perinde / atque maſculinum ſequi debere / quod minime uerum uidetur. Nam iurium poſſeſſionariorum proprietas / ad radicem / atque originem acquiſitionis ſemper eſt referenda / prout ſuperius quoque breuiter declaratum eſt: & ob hoc ex ſtipite donationis / acquiſitia bona / & non ramo ſolutionis / emptitia eſſe cenſentur.

[P.1.28.2] §. 2. Donatio enim / quae praeceſſit / in cauſa fuit / ut ſolutio pecuniaria ſubſequeretur.

[P.1.29] Titulus 29. Quomodo cum donatione regia per defectura ſeminis procedendum ſit.

[P.1.29.pr] Qualiter autem cum donationibus regiis per defectum ſeminis editis / & confectis procedendum ſit / quidve de bonis / & iuribus poſſeſſionariis impetratis infra deciſionem cauſae exinde inchoandae agendum exiſtat / quomodo etiam cauſa ipſa finiri / & terminari debeat / ex quo in decreto generali clara ſuper ea re mentio / & articulus conſcriptus habetur: ideo modus ille ibidem denotatus in hac parte obſervandus relinquitur; licet uetuſtae conſuetudini regni huius / in quibuſdam clauſulis praeiudicari uideatur. Nihilominus / ut huius rei notitia facilius habeatur / articulum in eodem decreto / inde conſcriptum / uerbotenus inſerendum / & hic annectendum curaui / qui ſic incipit.

[P.1.29.1] §. 1. Item / ſi in quocunque comitatu / aliqua iura per defectura ſeminis quorumcunque decedentium deuoluta fuerint / & de huiuſmodi poſſeſſionibus / manifeſte non conſtat / an ad ius regium pertineant / uel aliquos fratres generationales / ſeu homines foeminei ſexus concernant / ſed inter iſta duo / uidelicet ius regium / & ius aliorum / ſcilicet generationalium / uel foemineum / dubium intervenerit; extunc homo communis nobilis / & idoneus / in quolibet comitatu / ad id per comitem parochialem / cum iudicibus nobilium / & aliis nobilibus comprouincialibus / in unum locum congregatis / non tamen ex baronibus / nec de potentioribus / ſed de mediocribus nobilibus electus / huiuſmodi iura deuoluta / & dubia / & alia ſimilia / ſi qua contigerint / tamdiu conſervet / & manuteneat / abſque damnificatione qualibet / excepto ſolum quod de proventibus conſuetis huiuſmodi poſſeſſionum (donec in manibus ſuis remanent) expenſas moderatas capere / & facere poſſit / de quibus tandem rationem reddere ualeat / & teneatur / quouſque huiuſmodi deuolutio iurium / ſine haeredibus decedentium / in ſede iudiciaria curiae regiae publicata fuerit / ipſaque publicatione facta / quicunque eaſdem poſſeſſiones / & iura ſibi pertinere allegauerit / infra anni unius integri reuolutionem / iura ſua producendo / eaſdem ad ſe pertinere comprobet. Quod ſi facere poterit; iudex curiae regiae / eidem / ſtatui mandet / & faciat cum effectu.

[P.1.29.2] §. 2. Si uero in probatione defecerit / iuri regio relinquantur. Et ſi qui ulterius ad eaſdem ius habere ſperauerint / eas de manibus regiis legitime requirant.

[P.1.29.3] §. 3. Ubi autem uxores / & filiae huiuſmodi hominum abſque haeredibus maſculinis decedentium / in talibus poſſeſſionibus / & iuribus remanſerint; extunc poſſeſſiones eaedem / & iura e manibus earum occupari / & auferi non debeant / priuſquam de earum iuribus / uidelicet / an haereditarie / & perpetuo ad ius foemineum pertineant / an ne ueritas inquiratur.

[P.1.29.4] §. 4. Quod ſi repertum fuerit / eadem iura iuri foemineo non competere; extunc dictis uxoribus talium decedentium / antequam de dominio dictarum poſſeſſionum excludantur / per regiam maieſtatem / uel alios / ad quos repertae fuerint eſſe deuolutae / de earum dotibus / & iuribus / plena ſatiſfactio impendatur.

[P.1.29.5] §. 5. Filiabus uero uſque ad tempus maritationis earum / domus paterna / cum quarta parte poſſeſſionum paternarum / pro quarta filiali / ſecundum conſuetudinem regni / ſequeſtretur / & poſſidenda relinquatur.

[P.1.29.6] §. 6. Poſtquam uero maritatae / & traductae fuerint; de earum quartalitio iure / pecuniaria ſolutione mediante ſatiſfiat.[Seite 96]

[P.1.29.7] §. 7. Ubi autem aliqua ex ipſis filiabus / homini impoſſeſſionato maritata fuerit / dictante eadem regni conſuetudine in perpetuo iure / & dominio huiuſmodi quartae filialis poſſeſſionariae / ſuccedere debeat / & remanere.

[P.1.29.8] §. 8. Ita tamen ſi ipſa de uoluntate / & conſenſu fratrum / ſeu conſanguineorum ſuorum / in quos poſt ipſius matrimonium huiuſmodi iura / ſeu quartalitia reuerti / & redundari debeant / homini ut praefertur / impoſſeſſionato nupſerit.

[P.1.29.9] §. 9. Alioquin ſiue de domo paternali / ſiue de curiis / & ſeruitiis baronum / ſeu maiorum nobilium / dictis ſuis fratribus / ſeu conſanguineis / aut parentibus irrequiſitis / & nolentibus / ſeu non conſentientibus id fecerit; ius ſuum quartalitium / non cum poſſeſſione / ſed cum ſatiſfactione pecuniarum / requirendi habebit facultatem.

[P.1.30] Titulus 30. Declaratio articuli / decreti / ſuper bonis per defectum ſeminis impetratorum / editi.

[P.1.30.pr] Qui quidem articulus / prout praemiſi / uetuſtae conſuetudini regni huius praeiudicare uidetur.Primo ſiquidem in publicatione iurium / modo praedeclarato / dubiorum.

[P.1.30.1] §. 1. Secundo uero in termini octaualis non praefixione.

[P.1.30.2] §. 2. Tertio inſuper in quartalitiorum puellarum ignobilibus nuptarum reſtitutione.

[P.1.30.3] §. 3. Nam huius publicatio / iuxta ueterem / & approbatam regni legem / non in curia regiae maieſtatis / ſed in faciebus ipſorum iurium poſſeſſionariorum / maxime uero in loco ſolitae reſidentiae illius / qui in ſemine defecit / tempore uidelicet legitimae ſtatutionis eorum / praeſentibus uicinis / & commetaneis / fieri debet / & a die eiuſcemodi ſtatutionis / atque publicationis / infra ipſius anni unius integri reuolutionem; quicunque ſtatutioni praenarratae contradixerint / uel etiam alii: qui poſtea cauſae / & liti ipſi ſeſe ingerere / & immiſcere uoluerint / ſiue ſint filiae illius defuncti in domo paterna relictae: ſiue fratres generationaleſ: ſiue autem caeteri foeminei ſexus homines / iura ſua producendo / coram iudice ſuo ad id ſpecialiter / & expreſſe deputato; nunc uidelicet coram domino iudice curiae regiae (nam alias coram domino palatino conſueuerant) ſiue celebrentur octauae / ſiue non / ad ſe / & ad ius eorum pertinere tenentur comprobare: aliter autem iuri regio & per conſequens illi / cui maieſtas regia / bona praenotata contulerit / relinquuntur poſſidenda.

[P.1.30.4] §. 4. Prout etiam in decreto ſereniſſimi principis quondam domini Matthiae regis / de quo praeſens articulus eſt excerptus / ſed uariatus / & immutatus / manifeſte continetur.

[P.1.30.5] §. 5. Ideo enim iudex in tali defectus ſeminis cauſa / per expreſſum denominatus eſt; ut ſciat quaelibet partium / infra terminum ſibi praefixum / ad iudicem ſuum recurrere / & iuſtitiam in praemiſſis ab eo poſtulare.

[P.1.30.6] §. 6. Filiae autem / in domo paterna (prout in articulo continetur) cum quarta parte bonorum ipſorum / infra tempus maritationis earum habitabunt.

[P.1.30.7] §. 7. Uxor etiam / ſeu relicta defuncti ex domo / & curia ipſa mariti / quouſque ad ſecundas nuptias ſe non tranſtulerit / excludi non poterit: ſicuti infra ubi de ſolutionibus dotalitiorum tractabitur / clarius dicetur.

[P.1.30.8] §. 8. Puellae quoque / ſeu filiae nobilium / non cum illorum / uel illarum conſenſu / ad quos / uel quas iura earum quartalitia redundari debebunt / ſed cum patris / uel fratris ipſarum / qui ſcilicet huiuſmodi quartalitia ſoluere tenentur / conſenſu / nuptui dari debent.[Seite 98]

-->
Repertorium digitaler Quellen zur österreichischen und deutschen Rechtsgeschichte in der Frühen Neuzeit | Google-Suche | Rückmeldung